Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
198 A POZSONYI OltSZÁfiGYŰLÉS tur, adiinere, sed saltem ordinein dare bis. qui earum silvarum usum ad culturam fodinaruín conducent, ut ad diuturniorem usum eiusdeui culturae suftieere possint. Nihilominus tarnen dominus fundi yuiuscunque silvas ipsas Iiis, qui eis ad usum fodinarum opus babebuut, pro solutione competenti et aeque locare, et utendas eoncedere teneatur. Ad eum autem magistrum montium, si qua in montanis incident negotia graviora, quae per iudices montium, aut magistrum silvarum discuti et determinari 11011 poterint, referri debebunt, qui si super eisdem debitam discussionem, aut determinationem per se facere non poterit, ad Regiam Maiestatem, ad eins cameram recursum liabebit. Idem quoque magister montium curani liabebit exigendarum et administrandarum urburarum Regiae Maiestatis, ex quarum proventu et ipsi et alii Judices montium et magister silvarum debitis solutionibus intertenebuntur, secundum ordinein, qui ei dabitur ; ita tamen, ut quod supererit, ad cameram Regiae Maiestatis cum bona ratione administrare teneatur. Itaque vult et postulat Maiestas Regia, ut liaec eo, quo praemissum est, modo et online observanda consituantur. Quantum vero ad alia gravamina et oppressiones montanistarum attinet, cum iideni ubivis gentium pro locorum conditione singularibus quibusdam praerogativis et immunitatibus gaudeant, ut tanto magis ad culturam fodinarum incitentur ; requirit Maiestas Regia ab ipsis Mtatibus, ut montanistis sibi subiectis, consuetas libertates observent, nec eos per violentam impositionem vinorum, frugum, aut aliorum quorumcunque victualium, aut rerum iniquissimam, pro Iiis solutionem exigendo, gravent, aut gravari sinant. Sed omnia necessaria undecunque possunt i'acilius emere, et ad usum suum adducere permittant, propter utilitatem communem, quae ex cultura montanorum amplissime percipi et in omnes regni partes redundare sólet. De monetis vero, quia Regia Maiestas intelligit nonduin deesse quosdam inter suae Maiestatis subditos, qui neque metu poenarum, quas leges et decreta publica falsariis monetarum deceniunt, neque edictis suae Maiestatis gravissimis ab hoc crimine deteir-entur; praeterea nonnullos esse, qui non