Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

164 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS X. 1548. Junius 12. V. Károly császárnak a magyarországi rendek követeihez intézett válasz-irata. Sacra Caesarea Catholica Maiestas etc., Dominus noster Clementissimus, audiuit ea, quae Maiestati suae per Oratores Ordinum et Statuum Regni Hungáriáé, et verbo et scripto proposita sunt. Atque inprimis grata fuit Maiestati suae ipsorum Ordi­num gratulatio de recenti victoria contra pacis publicae tur­batores illi diuinitus concessa, quae ut imperio Germanico, ut Reipublicae Christianae benevertat, Deum Optimum Maxi­mum praecatur eadem Caesarea Maiestas ; interim tarnen pro sua parte nihil intermissura studii et operae, quantum Dei benignitas-illi concesserit, quo sedatis procellis, ac reliquiis seditionum atque tumultuum extinetis, et sublatis zizaniis, res Germanicae in unionem et concordiam, autore ipso Deo, redigantur; atque Iiis ita constitutis, maior facultas detur de Republica Christiana solide tandem constituenda ea consilia inire, quae tantae Rei magnitúdó postulat. Jam quod ad inclytum illud Hungáriáé Regnum atti­net, Majestas Caesarea plane nihil dubitat, quin Ordines Regni, tum ex literis, tum ex legationibus suae Maiestatis crebro ad cos tarn huius rei, de qua oratores verba feeere, quam aliarum rerum causa missis, iam olim cognouerint pro­pensam illam voluntatem et ardens desyderium, quo res eius Regni prosequuta est illius Maiestas, quae certe nihil magis uriquam in votis habuit, quam sibi tempus et opportunitatem concedi , qua rebus istius Regni in pristinam libertatem, splendorem et dignitatem restituendis operam nauare, viresque et opes, quas Dens Öptimus Maximus illi concessit, atque adeo ipsam personam suam in eam rem impendere posset. Xeque enim latet Maiestatem suam, quantum Hungarici Regni ineo­lumitas momenti habeat ad ceteras Christiani Orbis res fir-

Next

/
Oldalképek
Tartalom