Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

15 47. DECZEMBERBEN. 165 mandas, quantumque praesidii Reipublicae Christianac inliac munitione et propugnaculo constitutum sit. Verum clam esse non potest apud ipsos Regni Ordines, quot rerum difficultates, quot impedimenta et quam grauia consilio suae Maiestatis hactenus obiecta fuerint, ab bis ple­rumque, quos minime omnium decebat, quique, si vel muneri suo, vel professioni nominis ac tituli, quem haud illibenter agnoscunt, satisfacere voluissent. debebant sese Maiestati Caesareae socio s prebere, et in partém huius solicitudinis coniungere potius, quam, absque ullo Maiestatis suae denie­rito, ac neque lacessiti, neque prouocati ullis iniuriis aut armis, consilia et rationes suae Maiestatis interturbare, illud­que efficere, ut Maiestati suae, tot rerum difficultatibus impe­ditae ac immersae, nunquam respirare, aut de Republica solide et pro rei dignitate cogitare et constituere liceret. At vero quum eo res iam deuenerit, ut Serenissimus ac Potentissimus Princeps Dominus Ferdinandus Romanorum Hungáriáé, Bohemiae Rex etc., cum Imperatore Turcharum inducias aliquot annorum, conscia etiam et approbante Maie­state Caesarea, inierit, quae adhuc durant, et a Turcharum Imperatore, secundum quod Maiestas Caesarea edocta est, satis bona üde obseruantur hactenus, quasque etiam deinceps obseruaturum esse Turcharum Imperatorem, literae ex Con­stantinopoli recens huc allatae, sancte promittunt, confirman­tes insuper illum ad omnes omnium Provinciarum suo impe­rio seruientium Sansacos et Praefectos grauia edicta promul­gasse, quibus saeueriter imperauerit, ut pactas inducias et ipsi seruent et ab omnibus suae cuiusque administrationi subditis obseruari curent, grauibus poenis in eos propositis, qui secus fe­cissent; adeo bona spes sit Turclias aduersus pacta induciarum foedera nihil molituros esse, praesertim quum iam alibi impe­diti sint: 11011 putat Maiestas Caesarea contra fidem datam quicquam moliendum esse, quo tídes Christianorum Princi­pum in dubium vocari, et apud infideles traduci ac ludibrio haberi queat, Quod si vero secus accideret, (id quod Maiestas Caesa­rea post tani slpendida promissa sibi persuadere 11011 potest) ut i 11 í spreta induciarum religione, pacta rumpere molirentur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom