Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

166 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS ordines ab initio Regnum ipsum Hungáriáé, sub induciis magna vulnera accepisse, vastatos agros, abductos colonos, captas arces et prouincias, quemadmodum annis eciam superioribus certa castra sub induciis vi expugnata sunt; nunc etiam con­secutis Iiis induciis, caepit hostis loca íinitima communiri, inter quae Zeghedinum oppidum in rippa Tibisci íluminis situm, ut ex eo Transsyluaniam, auro, argento et omnibus me­tallis regionem opulentissimam, a Eegno Hungáriáé seiungat, segreget et dissecet, atque ab aliis etiam locis, quae munit, ditionem suam dilatare et propagare possit; colonos vero, a quibus liactenus minis et rapinis aliquam solutionem conse­cutns est, sub induciis longe maioribus exactionibus, et serui­tiis opprimit, probibens minis atrocibus, ne Maiestati Regiae domino nostro clementissimo, et dominis eorum terrestribus pareant, aut eam quam debent solutionem, et seruitia prae­stent, secus facientibus perpetuam seruitutem, ignem et ferrum comminantes. Si vero induciae istae in quinquennium (ut initae sunt) perdurauerint, ac Turci ab efferata sua rabié, bacque quam agunt Tyrrannide, non fuerint coerciti, actum procul dubio erit de tota Hungaria; communient etenim boc annorum spacio loca sua finitima, dilatabunt ditionem rapto, et préda vires suos augebit, occupabunt agros, et castra delebunt aut in ditionem cogent, reliquias Hungarorum militum, quorum vir­tutem et disciplinam rei militaris sacratissima Maiestas ve­stra aestate proxime exacta in expeditione sua Saxonica experta est, quibus (quod diuina bcnignitas auertere digne­tur) deletis aut in ditionem coactis, vix erit reliqua spes libe­randae Hungáriáé ; hi namque sunt qui licet impari numero, non raro tarnen, Turcam et fugare solent et profligare, quo­rum vires si expeditioni sacratissimae Maiestatis vestrae iun­gerentur, dubium non est, quin, opitulante deo, Tyrannidem hostis Christiani nominis e ceruicibus Hungarorum, aliorum­que fidelium Christianorum excuti possent. Quamquam sacra Regia Maiestas, dominus eorum cle­mentissimus, non cesset omnes vires et facultates suas, adeo­que non solum Hungarica subsidia, sed etiam reliquorum Re­gnorum et dominiorum suorum, in Regni Hungáriáé defensio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom