Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

1547. DECZEM BE IIBEN. 61 nem conuertere, Maiestatis tarnen suae vires contra potentem hunc Tyrrannum, cuius potent ia Hungarorum et aliorum Christianorum clade in dies ereseit, augetur et dilatatur, videntur esse minus sufficientes; quamobrem per omnipoten­tis dei clementiam, et per pietatem sacratissime Maiestatis vestrae, status et ordines Regni Hungarie sacratissimam cae­saream Maiestatem vestram, ad genua eius supplices pro­lapsi, obtestantur, deprecantur, et orant: succurrat rel>us eorum labentibus, et iam pene desperatis, perficiatque cum prefata sacra Maiestate Regia, domino ipsorum clementis­simo, caeterisque principibus sacri Romani Imperii, ut quam­primum generalis, diu expectata contra Turcam expedíció suscipíatur, in qua una ratio iiniuersa recuperande Hungarie sita esse videtur. Dominus Deus, in cuius manu sunt omnium potestates et Regna, fauebit sacratissime Maiestati vestrae, adiuuabunt eam in tam sacrosancto et piissimo opere, virgi­num, viduarum, orpbanorum, et aliorum, seuitia et spurcicia Turcarum oppressorum, diesque et noctes ex calamitate et seruitute ad deum optimum maximum clamancium, et pro foelicitate ac victoria sacrae caesareae Maiestatis vestrae deprecantium, preces et orationes supplices; tribuetque eidem Deus optimus maximus cum sempiterna laude victoriam. Adest tempus illud multum desideratum, quo suscipiende generalis expedicionis occasio offertur; cum potissimum nunc Turca. omnem potentiam suam, contra Regem Persarum, a quo belli causa est ei data, ut dicitur, conuertere cogatur. Non magno laboré sacratissima caesarea Maiestas vestra (diuino presidio) Rempublicam Christianam, quam utcunque metus termit, timore liberabit, Regnum que Hungarie et eius partes, quae hactenus iugo seruitutis presse sunt, pristine líbertati resti­tuet, quibus in potestatem suam et sacrae Maiestatis Regie, fratris sui redactis, nihil sacras Maiestates vestras remorabi­tur, quin uniuersum orbem in ditionem suam recipere possint. Imitari dignetur sacratissima Maiestas vestra maiores suos duces Burgundié, qui olim pro religione Christi defendenda, non grauati fuerunt, a tam remotissimis regionibus, per Hun­gáriám, Hierosolymam usque proficisci, et cum hostibus íidei pugnare, sanguinemque suum intrepide fundere. Magyar Országgyűlési Emlékek. TIT. 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom