Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
1547. D ECZEMBERBEX. 149 floreni de singulis bobus extra regnum educendis in tricesima duplicaretur, cuius videlicet pars dimidia ad necessitates confiniorum verteretur. Et quia nulluni inde in negotiatores detrimentum redundare affirmabatur, quod vicissim ipsi pro duplicato vectigali maiori pretio pecora sua vendere possent, consiliarii nonnulli, simul et certae personae ex nobilitate. qui tum forte aderant, voluntati suae Maiestatis in ea re consenserant. Verum postea certissima experientia claruit, duplicato vectigali maximum detrimentum accidisse 11011 pecorariis negotiatoribus solum. quorum sic complures exbausti negotiationem intermittere coacti sunt, verum etiam communiter omnibus regni Statibus, utpote graviori pretio emere iam coactis, ea omnia, quae venalia in regnum ex aliis regnis et provinciis solent inferri. Accedit autem, quod pecorarii ipsi modos et rationes quaerunt omnes, quibus per graves huiusmodi exactiones declinent, per Poloniam et alias provincias iter facientes, interdum quoque conducentes auxilia, quibus vei furtim, vei fraude loca vectigalium evadant, quos cohiberi vix duplicato equitum numero, qui nunc in tricesima clicuntur esse, videtur esse possibile; praesertim quod per fora Moravica inspectores et alii ofticiales Maiestatis suae nequaquam admittuntur. Quare cum duplicatío huiusmodi vectigaliorum in tricesima adversus pristinam et antiquam regni consuetudinem sit, supplicant Maiestati suae Ordines et Status regni, ut moduin vectigalis in tricesima ad pristinam et antiquam coiisuetudinem unius floreni benigne restituere dignetur, atque insuper mandare dominis regentibus suis Viennae, ut mercatoribus ac pecorariis negotiatoribus, cum pecoribus et mercibus eorum, per loca et vias ab antiquo consuetas, solutis vectigalibus eorum debitis, iter facere permittant, ne illis solita eorum itinera prohíbeant. Articulus XXXV. Porro quod ad decimas Ecclesiarum attinet, ad tollendos tumultus, qui ín perceptione earumdem decimarum saepenumero contingunt, avertendasque pauperum vei nobilium,