Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

150 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS vei colonorum oppressiones, et damna etiam eorum, ad quos spectant decimae, ís est ordo constitutus: ut domini Praelati, vei capitula et conventus decimas habentes, et easdem locare ín arendam volentes, ad festum divi Georgii, deeimatores suos mittant singulis annis ad loca praecipue eorum districtuum, in quibus habent decimas, ibique per ipsos denuncianda curent dominis -ac nobilibus, ex quorum bonis proveniunt decimae, ut quicunque de suis bonis decimam conducere voluerint in arendam, solitum et iustum pretium eo mittant vei afferant, atque ita dominis terrestribus ante omnes alios, si conducere illi voluerint, locare decimas teneantur. Ex pretio autem earundem decimarum modo praemisso arenda­tarum, vei ex ipsís in specie perceptis, iidem domini Praelati, Capitula et Conventus, praeter necessitates ipsorum quotidia­nas pro dignitate, statu et conditione ipsorum, gentes ad defensionem regni conservare debebunt. Articulus XXXVI. Nobiles patriis sedibus eiecti per Turcas, et qui ad loca tutiora profugerunt, 11011 teneantur decimas solvere ex ullis terrae fructibus, etiam in illis bonis, ad quae sese receperunt. Articulus XXXVII. Supplicant etiam Ordines et Status regni, ut Maiestas Regia metas regni cum Stiria, Austria et Moravia, prout ante hac quoque Maiestati suae fűit supplicatum, et sua Maiestas benigne obtulit, rectificari iam tandem facere dignetur. Atque insuper iubeat Maiestas sua domino Honorio Kinisperglier, ut nobiles unius sessionis in possessionibus Felsö-Eőr et Alsó­Eőr, in Comitatu Castriferrei existentibus, commorantes, quas possessiones Maiestas Regia ipsi domino Kinisperglier inscrip­sisse dicitur, in bonis et possessionibus ipsorum, nullo modo ausit impedire, neque molestia, damno et -iniuria ullo modo afficiat, vei manus suas in occupationem bonorum ipsorum ingerat, cum Nobiles sint Regni Ungariae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom