Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

138 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS tores iuramento iudicum „contenti sínt; et solutionem ad men­sam per singulos íiorenos trés, usque ad numerum trium vei quatuor equorum, usque quo connumerationem perfecerint; postea vero, dum in exigendis dicis perstiterint, per quatuor ilorenos, habeant. A r t i c ii 1 u s XI, Cum vero anteliac quoque experta sit Maiestas sua, quam solita fuerint subsidia liuiusmodi, proximis annis Maie­stati suae ad regni defensionem oblata, per violentos atque inobedientes nonnullos turbari, adeo ut exigua admodum illo­ruiii pars in eum fuerit usum distributa, in quem erat insti­tutum subsidium: necessarium omnino esse iudicant Ordineä et Status, ut quemadmodum Maiestas sua clementer admo­net, modus et ratio certa adhibeatur, quanonsolum lioc, quod nunc offertur, subsidium exigi, et manibus Thesaurariorum mo­do suprascripto administrari, et in usum alendi gentes in locis regni necessariis distribui, verum etiam praeteritorum subsi­diorum reliquiae seu restantiae, iuxta mandatum suae Maie­statis, domino Capitaneo suo generali iam dátum, de omnium Dominorum ac Nobilium bonis, per omnia.opportuna remedia possint extorqueri. Ex quibus quidem restantiis subsidiorum Comitatuum transdanubianarum, quae subsidia proximis men­sibus per eosdem Comitatus ad conservationem gentium ordi­nata sunt, Dominus generalis exigat et militibus, ad rationem ipsorum subsidiorum conductis, solutionem facere curet. Articulus XII. Neque vero ad id solum certa ratio et modus excogitan­clus, verum etiam ad avertenda omnia violentiarum et oppres­sionum, occupationumque bonorum vel proventuum aliorum genera, solicite providendum, et tranquillitati regni cumpri­mis studendum esse, iidem Ordines ac Status regni existi­marunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom