Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
1547. DECZEMBK HBEN. 139 Articulus XIII. Cum igitur facinora, violentiaeque huiusmodi soleant utplurimum contingere in Iiis partibus, inter Danubium et Tibiscum, videtur illud primum necessarium esse, ut Dominus generalis Capitaneus, ac, ipso vel praesente vel abseilte, dominus Andreas Bathori, supremus regni Capitaneus, in partibus illis, in quibus ea mala solent, ut praedictum est, contingere, continue maneat, idemque ex consilio dominorum Locumtenentis, Capitanei generalis ac. Thesaurariorum siipranominatorum, iuxta limitationem ac deliberationem Regiae Maiestatis super ea re faciendam, ex pecunia subsidii praedicti. Dominos ac Xobiles viros militares, ad militiamque idoneos, ac qui praedas facere non solent, vel ab illis iam destiterunt, cum gentibus, per tres florenos ir. singulos menses, singulis equitibus, ultra pecuniam pro conservatione niensae, conducat, distribuatque per loca necessaria, ut contra excursiones, insultusque Turcarum, contraque facinorosos atque inobedientes, prout necessitas postulaverit, praesto esse queant sine mora. Caveatque idem Capitaneus supremus, una cum Thesaurariis, ne subsidium huiusmodi ad defensionem regni constitutum, in ullos alios usus exponatur, aut per quempiam distrahatur. Articulus XIV. Statufum tarnen est, ut expensas dominis Oratoribus ad suam Maiestatem ex hoc conventu delectis, per nonnullos Dominos et Nobiles datas, iidem Domini ac Xobiles, de bonis suis ex primo subsidio unius fioreni excipere possint. Ut autem in conservatione gentium defectus non committatur, expensae huiusmodi ex denariis viginti ad legatioiies publicas modo praemisso oblatis, ipsis dominis Thesaurariis regni refundantur.