Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
134 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS dem, iuxta constitutiones priorum Conventuum, sine cuiusquam respectu, facinorosos, inobedientesque nostrates possint perdomare. Quo facto miserorum, insontiumque oppressio averti, authoritasque suae Maiestatis conservari, ac publicae constitutiones ad exitum poterunt perduci. Quod si, ut sperant, et ipsa offert Maiestas sua, fecerit, iidem fideles et subditi suae Maiestatis vicissiin offerunt sese, in tam sancto opere nusquam deíuturos pro viribus, ipsis Capitaneis et gentibus suae Maiestatis. A r t i c u 1 u s V. Sed quia iam satis longa experientia edocti sunt omnes, diuturniori absentia sacrae Regiae Maiestatis ab Ungar ia,licentiam inter multos maiorem in modum crevisse, satisque constat, vetustis etiam temporibus pacatiores fuisse semper omnes Regni partes, praesente quam absente rege, et idcirco a maioribus esse decreto eautum, ut rex Ungariae in regno maiorem temporis partém conterat, quo quidem decreto ipsos quoque Romanorum imperátor es, qui reges Ungariae fuerunt, licet Romanum impérium, caeteraque regna et provincias tenuerint, in Ungaria tamen plerumque perstitisse memoriae proditum est, quod satis intelligerent quantopere vei pacatis temporibus ad continendos subditos in officio, ipsorum praesentia conduceret; propterea supplicant Maiestati Regiae, Domino ipsorum clementissimo, dignetur iam tandem in TJngariam se recipere, et velut caput membra liaec sua langventia fovere atque erigere. Quod si forte Maiestas sua, christianae reipublicae negotiis praepedita, nondum venire, vei inter íideles suos in Ungaria nondum potest persistere, dignetur serenissimum principein Maximilianum tilium suum, dominum nostrum, in medium fidelium suorum in Ungariam dimittere, uti ea de re supplicantibus Ordinilus et Statibus regni, in conventu Posoniensi, Maiestas sua coram benignam spem dederat. Nam cum sese Ordines et Status regni non solum Maiestati suae, sed etiam suorum haeredum imperio et potestati in, omne tempus subdiderint, non minori fiele, studio atque observantia, ab om-