Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

1547. DECZEM BEIIBEN. 135 nibus Ordinibus et Statibus, illi in Ungaria permanenti, pare­bitur, quam ipsi personae suae Maiestatis. Eo autem prae­sente, facilius impunitati, licentiae et omnibus denique faci­noribus obviam itum iri, onmes faeile confidunt. Id vero Ma­iestas sua vei ideo benigne debet in praesentia fidelibus suis concedere. quod se abseilte, serenissimum Principem Eerdi­nandum, alterum filium suum, paulo ante inter Boemos reliquit. Articulus VI. Cum autem iam satis experta sit Maiestas Regia Unga­ricam nationem plurimum adversus Turcas, neque magno sti­pendio, posse cliristianae reipublicae servire rvidetur illud appri­me Maiestati suae curandum esse, ut nostrates milites, qui nunc ab hostibus, patriis sedibus eiecti, non vulgari numero reperiun­tur, quo plures possunt, penes gentes externas conducantur, ac distribuantur per loca iinitima. magisque necesaria. Quo quidem facto et rebelles, inobedientesque.qiii huiusmodi nostra­tibus militibus, stipendio aliunde destitutis, solent esse stipati, debiliores reddentur, et milites huiusmodi stipendiis provisi, non amplius pro sustentatione sua cuiquam iniuriam inferent. Articulus VII. Quod vero ad subsidium attinet, quod sibi ad istaeuran­da, exequendaque Maiestas sua dari postulat ex Ungaria, intelligit profecto iam satis Maiestas sua, quo in statu sint reliquiae huius regni sui, quamque sint attritae omnium for­tunae, in quot partes distrahantur exigui pauperum census, et quid subsidii abhinc possit expectari. Constat siquidem exi­guam admodum regni partém teneri adhuc per fideles suae Maiestatis, Turcis maiorem partém, regina vero vidua cum fratre Georgio non exiguam regionem possidentibus ; adeo ut cum in angustum admodum redacta sit ditio suae Maiestatis, perparum sit, quod suae Maiestati, in quemcunque usum ex Ungaria possit praestari. Nihilominus, utsentiat Maiestas sua.

Next

/
Oldalképek
Tartalom