Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

1547. DECZEMBK HBEN. 133 Articulus III. Cum autem constet Maiestati suae, antea quoque tem­poribus induciarum Tliurcas et arces aliquot occupasse, et va­stitatem maguam fecisse in regno, videanturque plane sub bis iuduciis reliquum hoc quod regni est, omnino velle opprimere : Ordines et Status regni supplicant Maiestati suae humilime, dignetur loca tinitima, ultra citraque Danubium, necessariis ubique praesidiis firmare, ut pertidorum hostium conatus retar­dari, atque ipsi fideles Maiestatis suae defensi esse possint. Articulus IV. Quod vero Maiestas Regia hortatur eosdem fideles suos, ut depositis mutuis simultatibus pacem et amicitiam inter se amplectantur, desinantque alere inter se discordiae fomites, ex quibus oppressiones miserorura subditorum, atque hinc gra­vior in dies summi dei vindex ira procedit: agunt Ordines et Status regni Maiestati suae gratias immortales, de huiusmodi benigna et paterna admonitione, planeque at'fiirmant, huius­modi mutuas discordias, non.minus forte quam vim liostilem regnum in liunc, in quo est, statum atTlictum produxisse. Ideo­que ad placandam summi Dei iram, reconciliatione, mutua­que et sincera animorum coniunctione opus esse affirmant. Sed quoniam ita apud nonnullos licentia iam longo usu, diu­turnaque impunitate increbuit, ut 11011 facile monitis atque ad­hortatione in melius vérti possit, sed vi atque armis debeat coerceri; probatur magnopere Ordinibus et Statibus regni, ut Maiestas sua, quemadmodum benigne offert in legatione sua, dum ipsa per se venire, atque inter fideles suos iam tandem in üngaria persistere (cuius praesentia confusa et pertur­bata cuncta facile componet) poterit, modum et facultatem tribuat, tum generali, tum supremo Capitaneis suis, ut cum gentibus et aliis bellicis apparatibus ad id necessariis, quas Maiestas Regia penes ipsos Capitaneos debet alere continue, non solum hostes repellere a finibus, verum etiam re ipsa tan-

Next

/
Oldalképek
Tartalom