Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
132 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS eosdem pacifice hoc temporis spatio remaneat, absque omni Turcico impedimento; praeterea ut Tymari, lioc est oppida, villae et possessiones antea militibus Turcis assignata, ex quibus hactenus Turcae, vi ])otins et rapinis, quam pacifica possessione solutionem vei censum aliquem sunt consecuti Maiestati suae et suis subditis libera ac salva, sub hoc induciarum tempore, maneant; insuper ut per Haydones et Martalosios, ab utraque parte nulla damna et mala inferantur, et si qui ea facerent, pUniantur; negotiatoribus quoque tut um sit exercere negotiationem ubique, solutis debitis vectigalibus; et postremo ne transfugae ab alterutra parte suli induciis suscipiantur: agnoscunt Ordines et Status regni singulare Maiestatis suae studiuin erga ipsos fideles et subditos suos. Ac tametsi nihil verentur, quin Maiestas sua conditiones praedictas induciarum pro commodo fidelium suorum imprimis susceperit, sperans omnino, Turcas eas firmiter observaturos esse; cum tarnen iidem Turcae iniquiores multo conditiones passim divulgent, et alioqui etiam in multis locis pauperes colonos non solum inter arces finitimas existentes, sed etiam remotiores, quique a fidelibus et subditis suae Maiestatis pacifice possessi sunt, multo gravioribus, quam antea, oneribus, exactionibusque premere iam inceperint, et quod gravissimum est, non permittunt Maiestati suae ullam dicam, dominisque propriis ullum censum praebere, victualia quoque et servitia, quae ante inducias praestabant, ad arces finitimas praestare: timendum est ne ex liinc maiores tumultus oriantur. Supplicant propterea Ordines et Status regni suae Maiestati, dignetur modum atque ordinem certum adhibere, ut conditiones quidem induciarum a Turcis inviolabiliter observentur, neque fideles aut subditi suae Maiestatis, eorumve coloni, ullo onere vei exactione ab illis graventur; illa tarnen una conditio, quae de transfugis non recipiendis est, reformetur, parum enim videtur esse pium et christianum e dira Servitute hostium eíFugientem non recipere, aut receptum rursus nefariae Turcarum crudelitati cruciandum reddere.