Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
126 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS nobis facile persuaderi passi sumus, quod nihilo secius Maiestatem vestram ad nostram defensionem prospecturara, nec sine causa fedus cum hoste initum esse arbitrati sumus; cum vero non tam acceptae liactenus clades, quae quidem per se sunt grauissimae, quam extremi excidii imminentis magnitúdó nos urgeat, ut quantumuis omnibus de causis de vestra et Regia Maiestate bene sperare iubeamur, subinde tamen ad easdem supplices confugiamus, ideoque ad vestram Maiestatem adque istos sacri R ománi Imperii principes ac status, ab aliquot diebus primarios viros oratores e medio nostri deligere constitutum habeamus ; si tamen contingeret serius quam par esset oratores ipsos istuc peruenire, propterea quia ex generali conuentu nostro qui propediem Tyrnauiae celebrari debet eos deligi oportet: visum est nobis, qui huc interim conuenimus, premittere ad vestram Maiestatem has literas nostras, quibus primum gratulemur eidem quod fauste, feliciter, et ex animi sui sententia, suorumque fidelium voto, germanicam istam expeditionem aestate proxima confecerit, deinde exponamus breuiter id quod satis alioqui vestrae Maiestati, quae sua summa sapientia est, perspectum esse non dubitamus, Thurcarum principem nonnisi priuatum commodum suum faciendo federe ullo spectare solere, et nunc maximé, si quod omnino admissum cum eo fedus est, victoriam recentem vestrae Maiestatis, virtutemque istam plane inuictam, quae illi sólet alioquin esse plurímum formidabilis, pertimuisse eum; verentem scilicet ne victricia ista vestrae Maiestatis signa in se illico verterentur, secumque cogitantem, (qua semper perfidia uti sólet) hoc federe admisso sese nihilominus sub indutiis reliquias huius Regni sine sanguine dítionis suae facturuni esse, praesertim quod passim constanti rumore affertur externo illum bello graui et periculoso nunc maximé distineri, ut plane pulcherrima illum opprimendi occasio repente diuinitus extitisse videatur. Quae quidem omnia cum (uti diximus) notiora sint vestrae Maiestati quam ut ulla commemorutione egeant, satisque intelligat Maiestas vestra, quid, pro tempore, qua sibi sit ratione aggrediendum, nos qui in summo rerum discrimine laboramus, hostesque habemus intra viscera et circumquaque posi-