Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

1547. DECZEMB K H BEN. 127 tos, ita ut vix respirare liceat, caesareae Maiestati vestrae humillime supplicamus, dignetur in istis comitiis mature decer­nere de modo atque ordine capessendi primo quoque tempore, prosequendique usque ad exitum optatum institutam in hoc Regnum expeditionem, atque interim id quod reliquum est in Regno ita studeat firmare praesidiis, et maxime arceslocaque finitima, ne intereeptae ab hostibus plures quam hactenus mu­nitiones, magisque direpta et vastata prouincia, generalem expe­ditionem reddant multo quam antea difficiliorem ; nam neque hostium perfidiae indutiarum praetextu credendum esse, maxi­ma Regni vastitas quae Iiis temporibus sub indutiis consecuta est facile indicat, siquidem dolis et insidiis vastare opprime­reque hostes ea quae vi non possunt, nusquam praetermittunt ; et nos nostratesque reliquos continuis cladibus attritos propriis duntaxat viribus tuendis confiniis band quaquam pares esse constat. Qui tarnen reliqui omnes quotquot sumus penes Ma-^ iestatem vestram caesaream, ad nostram eliberationem de­scendentem, in omnes casus presto esse, adeoque prae caeteris omnibus ferire in hostes, ac pro vestra Maiestate pro Christi­ana Republica pro patria, more maiorum, vitám etsanguinem profundere nos paratos offerimus. Seruet altissimus Deus Ma­iestatem vestram caesaream felicem et jncolumem diu. Posonii die sexto mensis Nouembris Anno Domini MDXLVII. Sacratissimae Vestrae Maiestatis íideles seruitores Praelati, Barones, caeterique Proceres et Regnicolae, fideles et subditi sacrae Regiae Maiestatis nunc Posonii con­gregati. Kiviil : Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati, Domino Domino clementissimo. (Eredetije, mely 24 gyíírű-pecséttel van ellátva, a bécsi titkos levél­tárban .)

Next

/
Oldalképek
Tartalom