Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 insigniora loca et mimimenta Regni per liostes occupata, ereptaque esse, tametsi Majestas Sua Caesarea bellum et magnos conatus in Galliam pararet , nulla tamen ancipitis in rebus gerendis eventus habita ratione , per literas suas , ad Status atque Ordines Regni Hungáriáé fuse satis et benigne perscriptas, ac per Oratores ipsius apertissime significavit : se in hunc annum liberationi nationis hujus non defuturum, ut scilicet perpetuae illae et salutares cogitationes et studia Suae Majestatis in ehristianis tuendis clarius etiam orbi terrae innotescerent ; indeque procul dubio factum oinnes agnoscunt, ut Deus 0. M. conatibus Suae Majestatis Caesareae in eo bello Gallico felices et prosperos successus daret, flecteretque mentem Suae Caesareae Majestatis ad pacem cum christiano Rege Gallorum conciliandam , quo videlicet sanctissimis illis de tuenda christiana Republica conceptis consiliis et conatibus, commodius ac liberius ab illo non solum amplius non perturbata et distracta, verum etiam non vnlgaribus praesidiis ad hanc expeditionem adiuta satisfaceret ; ea pace, aliorumque reconciliationibus audita, in magnam profecto spem sunt omnium animi erecti. Nec aliter iudicant Status et Ordines Hungáriáé, quam ut jam audiri, ea quoque fuissent online, debiteque per Principes et Status Imperii praestita, quae magno omnium ordinum consensu superioribus Comitiis Spirensibus decreta fuerant et conclusa, nisi properautem cursum cogitationum Suae Majestatis Caesareae adversa corporis valetudo fuisset remorata. Missus tamen ad hunc Conventum Generosus ac Magnificus Dominus Gerardus, Majestatis Suae Consiliarius et Orator hanc omnium de Majestate Suae Caesarea spem mirifice confirmavit ; qui tametsi Majestatem Suam significaret adversa valetudine, atque adeo periculosa, fuisse praepeditam, quo minus ad promovendam Hungáriáé defensionem ita mature, ut vellet, ad Imperii Principes et Status perveniret, idem tamen subjunxit, Dei benignitate jam depulsa aegritudine, pristinam esse sanitatem restitutam, Majestatemque Suam ad Conventum Imperii Wormaciam properare, neque quidquam intermittere studii et diligentiae in Iiis, quae salutem et conservationem hujus Regni respiciunt. Quare, cum de sanctissimis Majestatis conatibus Status