Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS Hungáriáé nihil dubitent, supplicant Majestati Suae Caesareae humiliter, ne tam pios, et Catholico Principe dignos conatus diíferat, sed primo quoque tempore aggrediatur cum suis et Principum ac Statuum Sacri Imperii viribus, quos, certum est, invicto, et rebus christianis tuendis nato Imperátori nihil denegaturos ; studeatque Majestas Sua advenientem hostem celeritate praevenire, maximum momentum in celeritate positum esse, pro suo gravissimo judicio facile intelligens ; potestque Majestas Sua sibi persvad ere, non solum regna et provincias Regiae Majestatis, Domini nostri clementissimi, verum etiam caeteros Principes ac Potentatus orbis christiani ad hoc bellum sacratum juvandum auxilia cupide eertatimque collaturos, ubi Majestatem Suam institutae provinciáé insistentem cognoverint. Hungarica natio, quae cum immanissimo hoc hoste aliquot annos ita certavit, ut insignem virtutem et fortitudinis famam apud omnes nationes facile videretur mereri, illud sane praestitit, ut arma Tureica non solum remoraretur, ne perpetuo quodam eursu in Germaniam, ltaliam, caeterasque regiones longo jam tempore penetrarent; verum etiam ita nonuunquam fregit, ut cogeretur liostis accepta clade ad Thraciam ac Graeciae extrema se recipere, solique Hungari propriis duntaxat viribus freti, aliquot seculis hostiles impetus sustinuerunt, et veluti propugnaculum firmissimum exstiterunt totius Reipublicae Christian ae, pro qua quidem, et fide Christi, telis seliostibus objicere, et sanguinem fundere praeclarissimum sibi semper duxerunt. Verum quum vicinae nationes devictae jugum et leges liostis accipere coactae sunt, ipse quoque Tyrannus Syriae, Aegyptique et aliarum provinciarum opibus in immensum auctus, Hungáriám assidue premeret, et Hungari continuis bellis sensim attriti ac debilitati, frustra subinde christianorum Principum auxilia implorarent, coacta est demum virtus tantae rerum moli, ceu ponderi cuidam cedere, et amissis confiniis admittere hostem inter viscera; qui tametsi validus sit, et toti cliristiano orbi metuendus, nondum tamen efficere potuit, ut totam Hungáriám occuparet, quo jam saepius totas Asiae et ditionis suae Europae vires concitavit, secumque traxit. Haec, inquam, natio Hungarica, tametsi tot bellis vehementer afflicta,