Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 62 1 liberamur, quibus virtus animj relanguescit; consilium melius, quod qui habet, coniunetum cum virtute animj, prestantissimura et locupletissimum habet apparatum ad dignitatem recuperandam. Nunquam ad magnam foelicitatem nisi ex periculis perueutum est. Romanj a Carthaginensibus oppressi in summe potentie spem venire, atque híj Turce exagitati fortunam reperire potuerunt. Relinquo eas gentes, que imperia constituerunt magna, quarum nulla in otio regnandi cupiditate commota est, omnes in aduersis suis rebus, seruitute reiecta, ad Imperium comparandum se confirmauerunt. De vestra virtute paucis explicare etsi alienum sit, primam tamen illam landein, quam equidem ex annalibus jntellexi, cum hac patrum vestrorum gloria connexam, nunquam vero maiores illi vestri dominatum Augusti labefecissent , perruptis Italie faucibus atque Ulirico occupato, nunquam ab vrbe Tyberium trepidantem, cum omnj et Italia et vrbana juuentute, extraxissent, nunquam illam vocem metuentj Augusto expressissent, qua hostem fortissimum intra quartum decimum diem armatuin in capitolium venire posse fatebatur: nisi acerbitates illeindlgne contra Roman am tyrrannidem tentandum esse aliquid liortate fuissent, cui tarnen, vt media secula preteream, nescio an illa concesserit gloria, qua patrum vestrorum et vestra etiam memoria vehementissimis liostibus depulsis, vitro etiam inuasis, magnam vestre virtutis admirationem, cum orbj terrarum, tum posteris omnibus excitastis. Quare cum lojiga periculorum experientia virtutem animorum atque prudentiam confirmastis, non est mihi dubium, quin quam accuratissime, fortissime, prudentissime de vestra salute confirnianda cogitabitis. Cesarem habetis studiosissimum in vestram salutem incumbentem, signa illustria studij hac pace liberalissime conflata, Cesar egretudine depulsa, quod durissima hyeme facturus (nun) fuisset, nunc ad Imperium properat, eoque vt racionem in eo dudum peruenit, (?) eam suscepit sollicitudinem, quam ipse magnis laboribus suscipere cogereminj, vt superioris annj promissa germanj perficiant ; studia sua, beneuolentiam, cupiditatem pristinam conseruat, liuc omnes cogitationes suas conuertit ; neque tantopere metuit eam egretudinem, qua paucis ante diebus decubnit, vt non vestre salutis cura illi antiquior sit ;