Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS studia sua prestare vobis potest, valetudinem 11011 bábuit in potestate. Conspirant duo summj principes orbis Christiani, quorum authoritatem potentiamque reliquos sequuturos pro vestra prudentia potestis judicare. Promissum bellum ab Imperio Germanico, adductus ad hoc bellum Rex potentissimus. Hec propter vos instituta sunt, hec nos votis vestri causa, vos precibus adeo petiuistis,vt dissensione posita vires Europe, tam diu inter se conflictate, vna in castra condncerentur. Cogitate, quam multi, superiore anno, cum Cesaris litere ad vos perferrentur, que de Rege Gallorum ad vestrarum rerum curam adiungendo significarentur, eam rem magis optauerint quam sperauerint. Neque ego hic vobis proponam, confirmandorum animorum causa, metum esse apud hostem hac concordia intellecta, neque de sedicionis domestice suspicionibus quicquam plenius proferam, que sola tantum in Regnorum inclinationibus habere momenti solet, vt in nostram rempublicam maxim a detrimenta a dissensione illata et hostes et nos quoque fateamur. In deo optimo maximo spem vos summám ponere jubet Cesar, jn cuius ille fide atque beniguitate semper fiduciam collocauit; deinde quod ab humanis consilijs viribusque auxilij petendum est, siquidem neminem vult cleus torpere, jn hac coniunctione animorum , que Cesaris studio consequuta est et Cesaris contentione ; secundo magnam etiam in vestra virtute, quam hostibus terribilem esse omnibus literis nuncijsque exploratissimum est. Vos jgitur fortissimi viri, per salutem vestram rogati, in consilio capiendo jnprimis Religionem dei optimi maximi et fidem Christi domini nostri, cuius sanguiue ad immortalitatem consequendam purgati estis, sequamini, deinde vires Europe, studium Cesaris, vestram experientiam atque virtutem, seruitutem Regionum vicinarum, perfidiam hostium sedulo cogitate, et paucis diebus de summa rerum vestrarum certa confirmataque, Cesare vrgente atque instante, ex Imperio expectate ; ita et domesticis jncitarnentis et hostili odio imbuti, nullam vestra prudentia atque fortitudine jndignam cogitationem suscipietis. Az irat élén : Ad Status Hungáriáé Gerardus Weltwyck. (Egykorú másolata a bécsi titkos levéltárban.)