Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

6(3(3 6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS properet. Hactenus se suos cum mandatis liabuisse, qui multis mensibus de racionibus pecunie cogende egerint, sese matu­rare jter, omnj studio acturum cum Imperij ordinibus, vt que stúdiósé promiserunt, cupide prestent; suscepisse sese sollici­tandos pontificem, ouinesque principes Christianos, omnique diligentia curaturum, vt de remedijs, que acl salutem huius regni pertinent, quam citissime constituatur; de suo studio et cesareo et paterno neminem vesti um dubitare debere ; in hanc se cogitationem incumbere ; nihil pretermissnrum officij quo desyderium suum reipublice Christiane juuande vobis pro­bet. Hec sunt cesaris ad vos mandata, ex quibus si prolixa vtar oratione eonfirmandj apud eos, qui grauissiina fortuna perfuncti sunt, inepte fecerim ; statum enim rerum vestrarum optime cognitum liabetis , virtutem vestram omnes gentes exploratis­simam habent. Enimuero acciderunt jncommoda a temporibus difficillimis atque diuturna orbis Christianj dissensione, que afflixerunt animos vestros, vigorem illum extinguere non po­tuerunt, que etsi ad calamitatem pene regni pertinuerunt, illud tarnen attulerunt commodi, quod, magna parte gentis vestre incolumj , consilia hostium, mores, vires perspecta atque com­perta habuistis. Est sane, vt mihi quidem videtur, atque omnes viros fortes existimare puto, omnj virtutj coniuncta sapientia, vt vir fortis nihil temere andere, nihil timide agredi possit, magnarum rerum cupiditate incitetur, ferat, que pacienda sunt discrimina, niagnis rebus ferendis. gerendisque, metu omnj reiecto, contendat ad gloriam, quam nemo nisi sapiens deside­rat. Commixta tarnen est ita huic jncitationj prüdentia, vt cum ab impetu vehementer commoueantur viri prestantes, ferantur ad depellendas jndignitates, conentur prerumpere, vrgeant occasiones semper : tarnen in conspectu habeant suam, libero­rum, patrie incolumitatem ; jidem fortes, cum diuturnis in­commodis pressi sunt, agunt acrius, quod detrimentis acceptis intellexerunt, quarum rerum inopia superati sunt ; magnam habet spem, qui lapsam fortunam excitare molitur, magnam industriam, nulluni relinquit locum, ex quo victor ledi possit, quem 11011 perscrutetur ; neque enim pericula torpere sinunt, neque quicquam acerbius accidere potest, ea conditione, quam ferre serui coguntur ; exturbato otio, magna parte earum rerum

Next

/
Oldalképek
Tartalom