Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS singula alia facere et procurare valeant, que nos ipsi consti­tuentes facere et procurare posseraus. Obligantes nos omnia rata et firma habituros, quecunque causis in premissis per pre­dictos procuratores nostros facta et procurata fuerint, omni prorsus dolo et fraude submotis. Super quibus omnibus at sin­gulis presens mandatum Sigilli nostri minoris, quo vtimur, appressione pro maiori fide et testimonio roboratum conceden­dum duximus. Datum Sopronij trieesimo die mensis Januarij, Anno domini Miílessimo, Quingentessimo, quadragessimo quinto. (Eredetije Sopron sz. k. város levéltárában. Paúr Irán akadé­miai tag szíves közleménye.) VI. 1545. Február 11. Veltwyeck Gellért császári ki)cetnek a nagyszombati országgyűlésen tartott beszéde. Reuerendissimi, Reuerendi, Spectabiles, Magnifici, Nobi­les, Circumspecti Yiri. Confecto Cesar bello atque pace constituta, cum in Bel­gicam reuersus esset, grauissimis rebus conficiendis, quas bella sequi solere pro vestra prudentia intelligitis, quadraginta om­nino dies tribuit; vestre enim saluti consulj debere cum vide­ret, in quam cogitationes suas omnes retulerat, nonnullis rebus aut omissis aut mediocriter explicatis, diffícillimo annj tempore, vix egretudine depulsa, ad Yormatiensem conuentum agendum contendere instituerat. Interea literis serenissimi Romanorum Regis, fratris sui cliarissimi, certior factus, vestri Regni ordines subDecembrem mensem conuentúros, mihi quam celerrimis jtineribus eo contenderem imperauit. Viennam cum peruenissem, diurnis nocturnisque jtineribus decimo die, intel­lexi diem dietam conuentuj vestro ad calendasFebruarias. Fal­sus mea opinione cum otiosam illám commorationem, cui occurreram, permoleste tulj, jsta magna nie spes tenebat főre, vt sub idem tempus quo vos conueniretis aliquid ab Imperij

Next

/
Oldalképek
Tartalom