Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 germaiiicj ordinibus autoritate et sollicitudine Caesaris constitutum adferretur; ratione enim dierum habita, quibus Caesar in Belgio consisteret, qui perpaucj erant, atque sub calendas Januarias eum in comitia peruenturum judicarem, eo spatio, quod inter caesaris aduentum Yormatiensem et vestram conuentum jntercedebat, multa presenteCaesare de ijs rebus, que ad salutem Regni vestri pertinent, decernj posse judicabam ; preerant enim jussu caesaris iam multis mensibus in oppido Vormatiensi explicandis rationibus, quibus commode ea que superioribus decretis caesaris sedulitate curaque promissa erant, representarentur. Hec cum in magnam spem venirem caesare presente vrgerj posse, recidit in valetudinem caesar, quam nunc depulisse videbatur, quo in casu maiorj dolore animj quam corporis morbo cesar torquebatur, qui enim perpetuo cogitationes suas in reipublice Christiane dignitatem retulit, quique maximo animo armis positis, paceque reddita populo Christiano, de summa Reipublicae communj consilio auxilioque agere liberius jnceperat, hunc suum cursum ad ea consilia maturanda grauissimo morbo jnterpellarj cum videret, magnis illum doloribus animj perturbatum nemo potest dubitare. Hec mense Decembri acta sunt, cum commoratione Viennensi nihil me rebus vestris prodesse in teliigerem, cumque ad mandata mea pertineret, quod si sine incommodo facere possem, Bohemie quoque voluntatem Caesaris demonstrarem, in Regni Bohemie conuentum vna cum Rege profectus sum; neque vero ea profectione quicquam a vestris commodis alienum spectauj, quando enim illarum gentium salus ita vobiscum coniuncta est, vt idem ensis hoc latus et illa viscera fodiat, atque eisdem scutis utriusque huius regnj corpus defendendum est, hortando si quid Cesaris autoritate consequi possem, vestris rebus me consulere, et cognoscendo, quantum ille gentes auxiliorum pollicerentur, Cesaris imperio me seruire existimabam; simul quod equi dispositi alia in loca traductj essent, quo expeditius a Cesare ad serenissimum Regem, Charissimum fratrem suum nuncij commearent, citiusque vobis Cesar per me nunciare vellet, me iutellecturum videbam. Pragam diu nulle cum peruenissent littere, verum vt fatear, vehementer angebar, ne egretudo ingrauescens jter germanicum diutius moraretur, sed perturbate