Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
6(3(3 6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS Itaque et si non dubitemus, quin pristine virtutis et glorie memores, suam Maiorumque laudem mordicitus tueri. ac vires suas, pro defensione Patrie, hosti strenue opponere non verebuntur, attamen opere pretium visum esse ipsos ea de re cominonefacere et exhortari,non tam sua, quam aliorum causa, qui ad belli societatem venturi sunt. Proinde idem orator noster eos ordines, tam coniunctim, quam diuisim, nostro nomine, benigne exhortabitur ac requiret, sollicite petens jnprimis, vt in ea fide, obedientia et constantia, quam liactenus serenissimo fratri nostro, cum magna illius satisfactione et sua ipsorum laude, prestiterunt, deinceps quoque coniunctis animis, perseueranter atque intrepide raaneant; deinde, vt vnacum alijs ipsius serenitatis subditis, communis patrie, parentum, coniugum, liberorum defensioni, libertati, saluti consulere, in boc vires suas jmpendere, auxilia jam nunc decernere et rationes suasjta constituere velint, tanquam pro glória, pro dignitate, proque focis et arcis dimicaturi, et quantum in ipsis est, nihil in se desiderari passuri, quominus Turcharum vis et audacia reprimi ac eohiberi tantisper valeat, donec collectis viribus ac copijs nostrjs, vna cum auxilijs Imperij, aliorumque principum et potentatuum Christianitatis, quos in belli societatem passim adduximus, passim adhuc sollicitamus, prefato serenissimo fratri nostro, alijsque sue serenitatis obsequentibus subditis suppetias ferre possimus ; huic enim rei nos iam totos incumbere, ac omnino constitutum habere ipsum serenissimum fratrem nostrum, ipsosque et alios sue serenitatis subditos minimé deserere; vicissim de illis omnia nobis officia polliceri, eos in pristino suo de republica benemerendi studio, atque in ipsum serenissimum fratrem nostrum deuotione, fide officioque solide perstituros ac perseueraturos esse, ac se et Regi suo obsequentes, patrie amantes, et in communes hostes tales exhibituros, vt suis et suorum rebus neutiquam defuisse videantur. Qua in re non solum hominum de se expectationi satisfacient, ac officio suo ergo principem, erga pátriám fungentur, ac pristinam illám lauclem et glóriám rei bellice, a Maioribus ac veluti per manus acceptam, retinebunt, reddentque omnes alios ad ferenda illis auxilia longe propensiores; verum etiam