Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
1545. FEBRUÁRBAN. 62 1 se, parentes, coniuges, liberos, Rempublicam, pátriám denique ipsam metu atque periculo liberabunt, ac rebus suis perpetuam pacem, quietem, tranquillitatem constituent, a deo optimo maximo perpetuum prémium consequuturi. Nos vero ad omnia ea prestanda, que et nostre in fratrem charitati, et in ipsos tanquam illius fideles et obsequentes subditos propensioni, conueniunt, magis magisque olmoxios atque propensos semper habituri. Que quidem omnia predictus consiliarius noster in lianc sententiam verbis aptis, et ad argumentum jdoneis, secundum quod de illius jngenio, judicio, dexteritate nobis pollicemur, audito tamen prius in his omnibus prefati serenissimi fratris nostri Romanorum, Hungarie et Bohemie etc. Regis consilio, cuius scitu et voluntate omnia proponet, ad liunc modum, atque eodem argumento, etiam apud alios, ad quos illi literas nostras credentiales dedimus, pro ratione personarum et rerum, quas apud illos, ex judicio prefati serenissimi fratris nostri, acturus est, seruato, verba et orationem temperabit, et de singulis, que illi circa premissa occurrent, nos diligenter reddet certiores ; facturus in eo expressam nostram voluntatem. Datum in oppido nostro Bruxellis, die (?) mensis Nouembris, Anno domini 1544., Imperij nostri 25 et Regnorum nostrorum 29. (Eredeti fogalmazata, mely azonban több helyen javítva van, és melynek több pontja, talán azért, hogy a tisztázásnál kihagyassék, zárjel közé van téve, a bécsi titkos levéltárban.) B) Carolus etc. Instructio de his, que consiliarius noster et Internuncius ad Hungáriám Gerardus Weltwyck in sua legatione, circa ea, que illi in mandatis dedimus, obseruare debet. Inprimis habito consilio et auiso serenissimi fratris nostri Romanorum etc. Regis, de omnibus, que apud status Hungarie publice ac priuatim acturus est, orationem accomodabit, secundum quod eidem serenissimo fratri nostro videbitur expedire, seruata interim substantia et argumento Instructionis nostre ;