Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1544. és 1545-ben.
1544- és 1545-HEÍÍ. 605 tarn de Regni conservatione, quam etiam impendentibus his periculis, quae in dies in nos et Regnum illud venire timemus. Quod Deeimae Domini Strigoniensis Locumtenentis Regiae Maiestatis, hactenus per alios interceptae, Dominia sua ab omnibus remittantur ; quod si temeritate ducti facere aliqui recusarent, decernere dignetur Maiestas Sua, quomodo contra tales animadvertatur. (Kiadta: Kocachich M. Gy. Supplementum ad Vestigia Comitiorum. III. 185—190. 11.) n. 1545. Május 14. Serédi Gáspár főkapitánynak Szepes megye közönségéhez intézett levele a részleges gyűlések tárgyában. Salutem et nostri Commendacionem. Egregii domini Amici honorandi. Quam adversae fuerint semper Regiae Maiestati Convention es particulares,Dominacionibus Vestris Egregriis manifestum est. Quod ipsum magis percipere poterunt ex paribus literarum Reverendissimi Domini Locumtenentis, quas Domiuationibus Vestris Egregiis misiiuus, qui nunc quoque id vult, quod illo tempore, quo literae suae Reverendissimae Dominationis confcctae sunt, et cum eo eciam caeteri Consiliarii Maiestatis Regiae eiusdem sunt voluntatis Ad haec a Regia quoque Maiestate privatam de his inter alia habemus informacionem. Idem autem Reverendissimus Dominus Locumtenens eciam Magnifico Domino Andreáé Báthory eodem tenore confectas misit literas, nobisque commisit, ut cum eodem Magnifico Domino Andrea Báthory mutua habita intelligentia particularibus convencionibus obviaremus. Cum autem in praesenciarum Convencionem denuo particularem Debreczenii celebrandam indictam esse intelligamus, Dominationesque Vestras Egregias requisitas esse, ut eidem conventioni Interessent, aut electos quosdam viros in personis earundem mitterent; admonere Dominationes Vestras Egregias stutuimus, et eciam requirimus ex authoritate Regiae Maiestatis Domini nostri Clementissimi in hac parte nobis concessa, ne quis Vestrum particulari Conventioni praedictae intersit. Quid enim