Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1544. és 1545-ben.

(506 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK aliud commodi, aut quem fructum alium se cum ferunt parti­culares istae ccraventiones absque consensu Regiae celsitudinis factae, nisi perniciem et exicium Regni ? Quod ipsum eciam exempla docent. Nam si in memóriám revocaverint Domina­tiones Vestrae Egregiae transacta tempóra, invenient rarissi­raas f'uisse tales conventiones, et eas eciam non alium finem babuisse, quam interitum Regni. Tempore enim Ludovici Regis celebrari ceptae erant conventiones istae particulares, qua­rum exitus nihil aliud peperit, quam extremum Regni exci­dium, eumque miserrimum. At vero aliae sunt convenciones, quae utilitatem Regno afférunt. Nimirum, quae a Locumte­nente, aliisque Regni primoribus universis, idque ex consensu Regiae Maiestatis, generaliter et ritu legittimo celebrantur. Particulares autem convenciones istae fortasse locum habere possent, si duo Coronati Reges essent, ut nuper Joannes Rex et Ferdinandus Dominus noster Clementissimus. Sed cum uni­cum iam legittimum et coronatum habeamus Regem, non plu­res, non possunt non istae conventiones sine voluntate Regia, Scituque et Consensu Magnatum atque procerum Regni, sed tantum ex arbitrio nonnullorum institutae, non adversae et contrariae esse Regie Maiestati. Nam et alias, temporibus divo­rum Regum, particularium Convencionum authores pro reis Crimine lesae maiestatis semper habiti sunt. De quibus non solum, quae temporibus Sigismund! Caesaris factae sunt, recor­dari possunt Dominationes Vestrae Egregiae, sed eciam plu­rimorum aliorum Regum. Imo pocius in hoc omnes simus: omissis his particularibus conventionibus, ut sub his induciis, quas Regia Maiestas Dominus noster Clementissimus cum Turcis hoc tempore pro bono nostro habet, non particulariter, sed universae reliquiae Hungarorum conveniamus, habendo mutuam intelligentiam cum Reverendissimo Domino Locumte­nente et caeteris Consiliariis Regiae Maiestatis ac Baronibus et proceribus, universisque Nobilibus eis et ultra Ticiam, in partibus superioribus manentibus. Sed et hoc cum voluntate et consensu Regiae Maiestatis Domini nostri Clementissimi. Praeterea rogamus eciam, atque si opus est eciam assecuramus omnes, eciam Reverendissimum Dominum Tesaurarium, ut personaliter intersit huiusmodi Generali Conventioni, et eciam

Next

/
Oldalképek
Tartalom