Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
1543. NOVEMBERBEN. 591 formidabilesque conatus attinet, de quibus etiam longa et diserta oratione Legati uestri, quos ad nos sacrique jmperij principes atque status in hoc conuentu congregatos misistis, nos certiores fecerunt: nos sane ea re, tum pro innata pietate nostra, et ex christiano animi affectu, tum pro fraterno amore charitateque, qua dictum fratrem nostrum prosequi solemus, tum etiam pro singulari benig ni täte propensioueque nostra erga vos omnes, vtpote Serenitatis sue fideles et obedientes subditos, vehementer commoti sumus, atque adeo cum Dilectioni sue fraterne et amice, tum vobis clementer de presenti rerum discrimine compatimur et condolemus ; sed interim tamen iucundum perque gratum nobis fűit audire id, quod tam Christiane, tam fortiter et obedienter vos hucvsque gesseritis, quo nomine vobis non solum gratiose afficimur, verum etiam propter eiusmodi laudabilem in aduersis constantiam, animorumque vestrorum in propulsandis presentibus malis fortitudinem promptitudinemque, tanto magis inclinamur in his omnibus promouendis, que ad fratris nostri Charissimi, vestramque, tanquam Dilectionis sue obedientium fidelium subditorum, salutem. tranquillitatem securitatemque idonea, vtilia, commoda et necessaria esse queant, eximium studium, singularem diligentiam, propensissimam voluntatem, opem denique fraternam et dementem declarare, ita plane, vt neque in persona nostra, neque in viribus et facultatibus nostris quidquam desyderari amplius possit, sicuti hactenus semper eo animo et consilio fuimus, omnesque adeo cogitationes et actiones nostras non alio destinauimus, quam vt vel cum persona nostra propria et pro toto posse nostro isti communi christianitatis hosti ad infringendos et jmpediendos illius exitiosos conatus fortiter resistere possemus, cuius animi et paterne jntentionis propenseque voluntatis etiam nunc sumus, vsque adeo certe, vt nihil nobis optatius sit, nihilque euenire magis desyderemus, quam vt huiusmodi dementem et paternam voluntatem, propositumque nostrum, pro defensione et conseruatione salutifere fidei et religionis nostre Christianique nominis, nobis primo quoque tempore in effectum perducere liceat; quid autem nos hactenus jmpedierit et etiamnum impediat, quominus tam vtile, necessarium et salutare opus, ita vt iam dudum constitueramus,