Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

592 A BÉSZTÉRCZEKÁNYAI ORSZÁGGYL" LÉS perficere potuerimus, vobis ac omnibus palám constare haud dubitamus; quapropter volentes nolentesque impellimur, iue­uitabili necessitate potius quam vlla culpa nostra coacti, eas iam tandem vias et rationes inire, per quas cum grauissimum illud onus, quo nunc immerito premimuv et turbamur, tum objectas difíicultates et jmpedimenta in propugnanda salute communis christianitatis, aduersus perpetuum et hereditarium hostem, omnipotentis auxilio, amoliri et amouere, illisque amo­tis postea prelrbato fratri nostro, vobisque et alijs Serenitatis eius regnorum et dominiorum obedientibus ac fidelibus subdi­tis, pro eliberatione ipsorum a presenti metu, periculisque jmpendentibus, personali presentia et assistentia nostra, nec­non cum omnibus viribus nostris, auxilium suppetiasque ferre queamus; nihilominus etiam nunc, in hoc presenti conuentu jmperiali, apud communes status atque ordines sacri jmperij, attenta tali tantaque necessitate et periculorum magnitudine, de quibus nos, simul et dicti status, a prefato fratre nostro cha­rissimo, pluribus grauissimisque sane verbis, sufficienter edocti admonitique sumus, tantum egimus, eoque rem ipsam perdu­ximus, vt dicti status atque ordines pro hoc anno subsidium defensiuum, et pro anno proxime futuro validissima auxilia ad expeditionem generalem offensiui belli, contra sepedictum Chri­stianitatis hereditarium hostem Turcam, sese prestare, vnanimi consensu et voluntate obedienter obtulerint et receperint; nos uero vicissim obtulimns atque adeo promisimus, nos tali expe­ditioni belloque oífensiuo aduersus communem hostem perso­naliter et cum potentia preesse curaturos, eamque, cum adiu­torio et cíementi gratia omnipotentis dei, pro prelibati fratris nostri Charissimi, vestraque omnium, nec non totius nationis germanice et communis Christianitatis securitate et pacifica­tione, ad salutarem exitum, speratumque finem perducere ela­boraturos fore; neque extra spem sumus, nos fauentibus supe­ris f'ortassis adducturos eos, qui horum maiorum sunt autho­res, et nos ab auxilijs ante dandis impediuerunt, ad rectam rationem, vt nos in restituenda vestra prouintia suis auxilijs ipsi adiuuent. Que quidem omnia vobis impresentiarum idcirco clementer et paterne significare voluimus, tum vt inde certam spem et consolationem caperetis, tum vt scireretis vos in pre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom