Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
590 A JJESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁ<.'GYŰLÉS IX. 1544. Május 7. V. Károly császárnak a magyarországi rendekhez intézett irata, a török ellen nyújtandó segély tárgyában. ') Carolus etc. Ostendit nobis Serenissimus etc., fráter noster cliarissimus, non sine magno animi sui dolore, uehementique commiseratione, qua Serenitas et dilectio sua erga vos, caeterosque Regnorum et Dominiorum suorum obedientes ac fideles subditos, paterne afficitur, quemadmodum, quod iam ante intellexeramus, communis Christiani nominis liostis, Turcarum princeps, iam ab aliquot annis, et praesertim proxime praeterito anno, in Regnum Hungáriáé, non solum occupandi illius causa, uerum etiam ad deuastanda excindendaque subinde contigua fiuitimaque Sereuitatis et Dilectionis sue regna et prouintias, totiusque Germanice nationis pomaeria, truculenter et immaniter inuasisset, quodque eius esset animi certique propositi, imo omnes conatus preparationesque suas eo iam direxisse videretur, vt uel lioc anno reliquam partém, quae in dicto regno Hungarie adhuc salua et intacta permanserat, sub crudelem tirannidem et potestatem suam penitus redigat, moxque, Hungaria eum in modum subacta, pro eífrenata libidine sua, alias quoque adiacentes prouin tias impetat et plane euertat; commemorando preterea idem Charissimus fráter noster, vt vos, vna cum alijs Dilectionis sue regnorum et Dominiorum subditis et fidelibus, ad propulsandos et auertendos istiusmodi tam pernitiosos communis hostis conatus hactenus semper, non parcendo nimirum corporibus, sanguini et fortunis vestris, admodum fortiter gesseritis, vosque erga Sereuitatem suam, vti fideles subditos decet, per omnia obedienter exhibueritis. Quod igitur ad pestiferos ipsius Turcarum tiranni progressus, ') Válasz a beszterczebányai országgyűlés által Spejerbe küldött követek előterjesztésére.