Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

1543. NOVEMBERBEN. 589 Jnterea vero fídelitates vestras et omnes Status atque Or­dines clementer liortamur, vt et ipsi quaecunque ad rem tam salutarem conducere, et ad alendam, conseruandamque inter regnicolas quietem et charitatem, mutuamque defensionem pertinere videbuntur, sedulo curent, neque de nobis provincia­rumque et dominiorum nostrorum subinittendis auxiliis, vllo modo dubitent; quin potius persuasum liabeant saluti et de­fensioni istius afflicti regni nostri et fidelium regnicolarnm, Maiestati nostrae cum nihil antiquius esse, tum vero nos non commissuros, vt quisquam a nobis, vel maiorem curam, vel diligentiam ea ampliorem, quam praestare velimus, desiderare queat, nil sane neglecturos vel omissuros earum rerum om­nium, quibus incolumitas regni retineri, atque adeo impenden­tia pericula a ceruicibus fidelitatum vestrarum, aliorumque regnicolarnm averti et propulsari possint. Datum Pragae, vi­gesima quinta Januarii, Anno Domini Millesimo Quingente­simo. Quadragesimo quarto (Kiadva törvényeink nyomtatásban közrebocsátott gyűjtemé­nyeiben. így az első nagyszombati 1584-iki kiadásban, 338—341. 11. — A bécsi titkos levéltárban ezen leiratnak más alakban szerkesz­tett példánya találtatik, mely ekként kezdődik : „Sacra Regia Ro­manorum, Hungarie, Bohemie etc. Maiestas, dominus noster cle­mentissimus, tum articulos dominorum Prelatorum, Baronum et No­biiium, ceterorumque statuum Regni sui Hungarie, fidelium dilecto­rum, in conuentu Nouizoliensi congregatorum, pro festo beate Ely­sabeth vidue, ad mandatum eiusdem Maiestatis sue, pro defensione Regni et conseruatione libertatis eorum, unanimiter confectos et conclusos, ac per Reuerendissimum dominum. ..." Egyébkint a tartalom teljesen azonos.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom