Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

588 A JJESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁ<.'GYŰLÉS uersus Turcas exliibere non dubitarunt, maiorem in modum commendamus, debitisque laudibus extollimus. Deinde vero easdem haud latere volumus, quod nos, vt antea semper nihil aliud magis elaborauimus, quam vt af'fli­ctum Regnum illud, fidelesque subditos et Regnicolas e fauci­bus Turcarum eriperemus, illosque in transquilla pace et quiete tueremur et conservaremus, quemadmodum ipsaemet fidelitates vestrae id in responsione sua humiliter agnoscunt et fatentur; ita nunc quoque omni studio in hoc incumbimus et enitimuri atque adeo omnes labores, actiones, vigiliasque nostras eo di­rigimus et iutendimus, vt quae ad salutem, tuitionem, elibera­tionem et conseruationem dicti Regni nostri et fidelium subdi­torum nostrorum pertment, ea omnia cum huius Regni nostri Boemiae Statibus et Ordinibus, nec non adjunctornm et incor­poratorum illi Principatuum, vt est Morauia, Silesia, Lusatia inferior et superior, ac denique omnium Prouinciarum et do­miniorum nostrorum, praesertim Austriae inferioris nuntiis, Commissariis et legatis, cum plenissima scilicet potestate et facultate a suis deputatis huc expeditis, tam super celeri de­fensiua expeditione seu resistentia, id est, vt absque omni mora, finitima loca, ciuitates, arces et fortalitia, necessariis gentium praesidiis, commeatibus atque munitionibus firmentur et prouideantur, ac pro arcendis hostium incursionibus et in­uasionibus competentes equitum copiae teneantur et alantur, quam super generali eaque durabili expeditione, in praesenti Conuentu conficiamus, concludamus et in effectum primo quo­que tempore perducamus. Quibus rite confectis, constitutis, ordinatis et prouisis, mox Deo duce ad conuentum Imperialem Spiram indictum proficisci decrevimus, ubi praesente Caesarea et Catholica Maiestate, aliorumque Christianorum potestatum Oratoribus et Imperii Principibus et Statibus comparentibus, eos futuros esse tractatus confidimus, qui Reipublicae Chri­stianae pacem, concordiam, aliasque infinitas utilitates, et im­primis isti afflicto regno nostro Vngariae certam salutem sint allaturi. In qua re promovenda omne sane studium nostrum consumemus, daturi operám, vt rebus bene confectis ad regna et dominia nostra, suscipiendae contra Turcas expeditionis causa, quanto citius revertamur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom