Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.

1543. NOVEMBERBEN. 587 rum, vel committenda, vel curauda, vel praestanda sunt, ea omnia, quantum in nobis erit, debitis, opportunis ac honestis et decentibus módis temporibusque, committere curabimus praestabimusqne; tam in diruendis scilicet demoliendisque ca­stellis ac fortalitiis, per violentos quosdam extructis, ex quibus occupationes bonorum (vt asserunt), rapinae, violentiae et plurima malorum genera tam Nobilitati, quam miserae plebi inferuutur, quam in confiniis recte providendis, prae­sidioque aliquo firmo submittendo, cujus opera hostibus occa­sio excurrendi et grassandi adimatur, aliisque rebus, quae secundum conclusos in Diéta articulos nos concernere vi­dentur. Quod vero, ad legationem Maiestatis nostrae communiter respondendo, fidelitates vestrae sibi satis superque constare fatentur, quo studio et quam indefessa solicitudine, paterno­que plane aniore nos iam inde ab initio regiminis nostri Vn­gariae, defensionis et conservationis vestrae curam gesserimus, et quam ingentes propterea sumptus, pericula ardua, labores immensos pertulerimus, 11011 possumus lioc ipsum vestrum testi­nionium de nobis factum, tanquam copiosam actionum nostro­rum, pro Regni salute et ineolumitate multifariam susceptarum, commemorationem, non clementi animo suscipere, vobisque de eo meritas gratias agere. Porro, posteaquam inter alia fidelitates vestrae nobis sup­plicant, vt ineunte vere rursus valido exercitu stipati, iuxta priorem oblationem nostram. in Vngariam descendere, persua­sumque nobis habere velirnus, quod boc quoque tempore, donec auxilii atque opis externae spes aliqua affulserit, nusquam vel maiorum suorum gloriae, vel dignitati suae ac nomini deesse constituerint ; quin potius extrema omnia libenter penes Ma­jestatem nostram et Cbristianos populos, qui eis in subsidium venerint, libenter subiturae sint. Primo, sane fidelitatum ve­strarum fortitudinem, constantiam et virtutem in sequendis vestigiis maiorum suorum, qui per multa saecula in Regno Vngariae semper pro fide et religione Christiana continua bella cum hostibus gerere, seque cunctis populis ac gentibus Chri­stianis, tanquam propugnaculum quoddam validissimum ad-

Next

/
Oldalképek
Tartalom