Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
586 A JJESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁ<.'GYŰLÉS fuere, cum de nonnullis aliis, quae Maiestatem nostram scire oportere arbitrati fuistis, nobis et verbis et scripto, simul atque separatim proposuerunt, clementer intelleximus. Quocl ad articulos in ipso Conuentu conclusos attinet, illos omnes et singulos cleinenti animo acceptamus, atque adeo ratos et gratos habemus, nostraque Regia autlioritate, consensu et voluntate, in omnibus punctis et clausulis eorum probamus et coníirmamus; nihil sane in eis mutantes, praeterquam quod remissionem arcium et bonorum, quae sunt in inscriptione, arbitramur in illud tempus differendum esse, dum nos eiusmodi causas arcium, a veris dominis suis utcunque alienatarum, et aliorum bonorum inscriptorum, in felici reditu nostro personaliter, vti antea deliberatum erat, reuidere et cognoscere poterimus, atque id facere, quod e dignitate Maiestatis nostrae, e commodo Reipublicae ac aequitatis esse videbitur. Id autem tum alias multas ob causas nobis videtur, tum vero praecipue, quod praedictorum bonorum restituendorum exequutio, hoc perturbato et periculoso tempore, praesertim in liac absentia nostra, inter arma pro publica defensione tractanda, non satis opportuiium locum exitumque sortiri posset; in reditu tamen nostro felici speramus taleni 110s modum in Iiis quoque bonis remittendis adhibituros , quo quisque bene contentus esse possit. Hortamur autem et requirimus fidelitates vestras, vt quae inter se, iuxta articulos transegerunt et concluserunt, quisque pro parte et officio suo, debitae executioni demandare studeat, ac inprimis omnibus ocliis, mutuisque simultatibus depositis et abiectis, veram unionem, mutuamque concordiam pro salute et conseruatione Regni eomplectatur, atque adeo coadunatis et coniunctis communiter viribus, aduersus perpetuum Christiani nominis liostem sese instructum reddat. Deinde, vt subsidium oblatum et promissum tam gentium, quam pecuniarum, eo modo, quo concluserunt, integre et fideliter, iuxta praescriptos terminos, administrandum et praestandum fidelitates vestrae curent. Caeterum, quae per Maiestatem nostram, aut supremos Regni Capitáneos, secundum tenorem confectorum articulo-