Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
556 A JJESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁ<.'GYŰLÉS festum Beati Georgii Martyris venturum, aliud subsidium secundi floreni contribuant. Articulus X. Ad connumerationem autem huiusmodi subsidii, Dicatores Regiae Maiestatis siue mora dimittantur, qui in bonis omnium dominorum et Nobilium, cum adiuncto sibi in quolibet Comitatu Nobili uno iurato, procedant; vt numerus tum subsidiorum, tum equitum, qui inde conseruari debent, certius cognoscatur. Domini tamen Nobiles, in quolibet Comitatu per tidedignos et iuratos homines e medio ipsorum eligendos, de bonis suis huiusmodi connumeratuni subsidium exigant et percipiant, reseruatisque apud se ad gentium suarum conseruationem septuaginta quinque denariis, et ad Comitatus necessitates denariis quinque utriusque subsidii, reliquos viginti denarios pro diuersis Regiae Maiestatis et Regni necessitatibus expendendos, fideliter et integre ad Cameram Regiam praesentare et administrare debeant. Articulus XI Ex praedicta autem bina contributione septuaginta quinque denarioruin, iidem domini Nobiles, ratione centum colonorum, intra anni spatium, quatuor equites leuis armaturae conducere; de propriis vero facultatibus ipsorum, ratione eorundem centum colonorum, duos equites, vna cum praedictis quatuor equitibus, penes dominos Capitaneos, in locis confiniorum magis necessariis continue intertenere debeant. Similiter et domini, administratis ad Cameram Regiam praedictis viginti denariis, ex septuaginta quinque denarioruin subsidio bino, ratione centum colonorum suorum, quatuor equites, et de propriis pecuniis duos equites dare, et penes dominos Capitaneos in locis necessariis alere teneantur. Articulus XII. Vbi vero Maiestas Regia ad expeditionem generalem, prout sese obtulit, personaliter descenderit, vniuersi tam do-