Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
Í54o. NOVEMBERBÉN. 55? mini, quam Nobiles viritim insurgere et more maiorum suorum Maiestatem suam sequi teneantur; et in hoc casu, vltra praedictos equites ex contributione alendos, ratione centum colonorum quatuor equites, computatis prioribus duobus, qui priuato aere expediendi sunt, suis sumptibus secum ducere, ratione autem singulorum decem eolonorum duos pedites pixide et armis necessariis instruere et habere debeant. Articulus XIII. Cum et caeteri Status juuare communem defensionem debeant: Domini Praepositi, Abbates et Capitűlares, ratione decimarum suarum, onera in priori constitutione Nouizoliensi specificata ferre debebunt; de bonis autem eorum possessionariis, instar Nobilium, et pro continua defensione, et pro expeditione generali equites ratione eolonorum alant, et ratione personarum suarum ad expeditionem praedictam generalem, pro eorum facultate, equites dare debebunt. Articulus XIV. Nobiles vero vnius sessionis de integra curia Nobilitari, vnum florenum conferant, pro futura autem expeditione generali, iuxta conclusionem Posonii factam, a quinque curiis integris, vnum equitem expedire debeant. Articulus XV. Vt vniuersi possessionati homines, cuiuscunque status et conditionis existant, de quorum bonis olim contributiones in medium eonnumerari ac dari solitae fuerunt, modo quoque et deinceps, iuxta veterem consuetudineni, in medium Comitatus conferant et administrent decreta subsidia ; diuersum autem faeientes per dominos Capitaneos compellantur. ') Itt kétségkívül ki van hagva e szó „Comitatus."