Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

1542- ks 1543-BAN. Sil Maiestatis, ex admonitione dominj thesaurarij, in oppido De­retzke conuenerant, vbj cum inuicem sermones verbaque fecis­sent, ad conseruationem regnj vnanimiter ipsis inprimis neces­sarium visum est, vt cesarem Turcarum primo quoque tempore conuenirent, et ibj aliquam simultatem obedientiae cum dandis aliquibus victualibus, et promissione numeris et censuum osten­derent, quo tyrannidem ipsius aliquo modo lenirent, et peri­culum per eum inuninens auertere possent, ne interim, donec Maiestatis vestrae subsidium in regnum venerit, aliquam depo­pulationem facérét. Et quamuis pre oculis eorum babebant de hac re prius Maiestatem vestram, tanquam dominum ipsorum clementissi­mum, conuenire debuisse, et ex prudentj consilio concessione­que Maiestatis vestrae in hac re procedere, nam in omnibus prudeutj consilio Maiestatis vestrae obedire aC sese accomodare volunt; sed quoniam imminentis periculj magnitúdó ac pro­pinquitas non permisit vllam in hac re vlteriorem dilationem facere, quod si enim periculum istud proximum super nos venisset, vel (quod deus auertat) venerit, ex desolata et com­busta terra pariim postea vel nihil prorsus seruitij Maiestati vestrae et toti Christianitatj exhibere possemus; liaec igitur causa fűit, quamobrem ad hoc nos impulsi sumus, et furorem barbarorum cum dandis aliquibus victualibus ac promissione muneris ac eensum reprimere voluimus, ut perpetuo Maiestati vestra et Christianitatj cum omni fidelitate inseruire possemus; pro qua re hominem nostrum elegimus, et iam ad cesarem Turcarum expediuimus, quj vbj reuersus fuerit, et quantum efficere potuerit, subito Maiestati vestrae sui fideles ad scitum dare conabuntur. Supplicant igitur Maiestati vestre, vt si quis maleuolus hoc factum ipsorum in deteriorem partem apud Maiestatem vestram interpretaturus fuerit, Maiestas vestra nulluni locum illorum verbis dare dignetur; causam enim faetj iam Maiestas vestra intelligit, ob nullám videlicet aliam cau­sam eos id fecisse, tantum pro conseruatione regnj et seruitijs vlterius Maiestatj vestrae exhibendis. Omnibus autem in conspicuo est, Maiestatem vestram hactenus pro conseruatione nostri diligentissime tum apud sacratissimum Imperatorem, tum etiam apud christianos prin-

Next

/
Oldalképek
Tartalom