Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

512 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 15-12- ós 1543-ban. cipes laborasse. Nihilominus Maiestati vestrae liumilime sup­plicamus, vt Maiestras vestra deinceps quoque 11011 cesset pro liberatione nostrj et apud Imperium, et etiam apud sacratissi­raura Imperatorem sodule agere. Nos autem penes Maiestatem vestram, vna cum omnibus colonis nostris, vt bonos christianos et fideles subditos Maiestatis vestrae decet, ad vnum omnes mortem oppetere paratj erimus. Et quoniam Maiestas vestra longissime a nobis abest, nec possumus Maiestatem vestram de omnibus negotijs semper conuenire, Posonij vero, quo Maiestas vestra ire iussit, nunc perfecte determinare possumus (?): Maiestatj igitur vestrae supplicamus, vt aliquos ex dominis Baronibus Maiestas vestra inter nos eligere dignetur, qui de negotijs regnj cum plena autlioritate, interim donec Maiestas vestra edocetur, determi­nare possint. Supplicant etiam vniuersi dominj Barones Maiestatj vestrae serenissimae, tanquam domino ipsorum clementissimo, pro eliberatione spectabilis et magnifici Petrj Pereny ex cap­tiuitate, quoniam ipsius ex detentione quanta incommoditas secuta est, et adhuc sequetur, ex verbis dominj Dragffy Maie­stas vestra cl arius intel liget; quoniam multas munitas arces apud se habet, ex quibus maximum detrimentum regnj acci­dere potest, cum eas castellanj quibus concredite sunt domine coifsortj eiusdem restituere volunt, eo quod non ipsa, sed mari­tus suus manibus eorum tradiderit. Nos autem vniuersi dominj pro ipso Petro Pereny Maiestati vestrae fideiubemus, iterum coram Maiestate vestra, quandocunque Maiestas vestra iusse­rit, constituturo. Preterea Maiestas vestra mandauerat nobis, vt quilibet nostrum ratione vigesimae colonorum suorum ad 1. Augustj Nitriarn, cum omnj apparatu nostro conueniremus. Maiestas vestra iam probe intelligit id nullo paeto in praesentia a nobis fierj posse. Nam hostis est in medio nostrj, quem si hac via et racione, quam Maiestatj vestrae nunciauimus, auertere non possumus, omnes fugám facere cogimur; praeterea literae Ma­jestatis vestrae solum herj et nudiustertius ad nos peruenerunt, et si hoc tempore nosmet moueremus, hostis subito hanc terram inuaderet ac deuastaret. Nihilominus id, quod Maiestatj vestrae

Next

/
Oldalképek
Tartalom