Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

1542- és 1543-HATÍ. 497 illius medio (le arduis rebus et negotijs, statum Regni concer­nentibus, nobis nota esse voluistis. Quare et illum nonnisi perclementi animo audiuimus, et oblationes postulataque ve­stra benigne intelleximus, sumusque, pro nostra nimirum regia dementia, admodum propensi desiderijs et optatis vestris, tanquam fidelium subditorum nostrorum, ex omni parte satis­facere. Et quantum ad subsidium vestrum attinet, quod certis rationibus et exigi et partiri debere inter vos decreuistis, non est sane quod vel de eo grauemur quidquam, vel eiusmodi ve­stram ordinationern et Constitutionen! pro liuius temporis conditione statuque improbemus, quin potius eam boni et aequi consulimus, vt debemus; vobisque id de nobis prorsus persuasum esse volumus, nos nihil magis cupere, nihilque adeo impensius iamnunc elaborare, quam vt 11011 minus vos liberos­que vestros, quam alios fideles regnicolas nostros pro virili nostra defendamus, et ad regni istius conseruationem omnibus modis invigilemus. De administratione uero subsidij per vos decreti, super quo jnprimis Dominis Baronibus, deinde Comitatibus quibuslibet serio committi a nobis petitis, quatenus illud non difficultent, neque differant : existimamus iampridem opera et prudentia Reverendi fidelis svncere nobis dilecti fratris Georgij, Episcopi Varadieusis, Regni istius nostri Thesaurarij perfectum esse vt istiusmodi literis inipresentiarum non magnopere opus sit Ceterum, ex quo supplicastis nobis, vt circa administra­tionem juris, per personalem presentiam Maiestatis nostre Posonij fiendam, aliquem istic inter vos constituere dignare­mur, qui causas ad personalem presentiam nostram vel pro­rogandas vel de facto deferendas cognosceret et dijudicaret, talemque prouintiam administrandj juris apud vos, prefato Egregium Michaelem de Wesen, Internuntium Vniuersitatis Nobi­lium citra Tibiscum, perclementi animo audiuit, et ea omnia, que dicti Nobiles et Comitatus, Internuntij sui medio, de arduis rebus et negotijs, statum Regni concernentibus, Maiestati sue nota esse voluerunt, gratiose intellexit, nec non oblationes postulataque eorum etc. . . . vt sequitur, mutatis mutandis." Ebből következik, hogy a fennebb közölt fogalmazat más alak­kan küldetett el; bár tartalma nem módosíttatott. Magyar Országgyűlési Emlékek. U. •>-

Next

/
Oldalképek
Tartalom