Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

408 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 15-12- ós 1543-ban. Reverendo Episcopo Varadiensi et Thesaurario nostro per nos demandandam esse postulatis : haud difficulter sane in lioc pe­titionibus vestris annuendum putauimus. Confisi igitur de iam­dicti Thesaurarij nostri singulari fide, industria, dexteritate et prudentia, illum pro nunc in judicem cognoscendarum istic causarum clementer elegimus et constituimus, scriptis ad eum literis, vti onus illud suscipere 11011 detrectet. Intelleximus preterea supplicationem vestram, tum de eliberatione Franeisci Dobo, jn quo quidem negotio nos primo quoque tempore resoluemus, tum etiam de Magnifico Caspare Seredy, capitaneo nostro, quem vos nullo modo tolerare posse ostenditis ; et in eo quoque petitionis vestre bene memores esse volumus. Et liec quidem sunt, que vobis ad optata et postula­tiones vestras clementer refereuda existimauimus, et preter hec plura oretenus diximus prefato Internuntio vestro, de mente, studijsque nostris exponenda, cni fidem adhibeatis, volumus. Datum Nuremberge die 3. Április 1543. Az irat élén: Uniuersitati Nobilium Comitatuum citra Ti­biscum. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárba,n.) ') Ezen pontnál a következő oldaljegyzet áll: „Nota. Hic mu­tetur, nempe quod Maiestates Sua de eo quamprimum regnis et pro­vintijs suis propinquior i'eddita fuerit, id quod breui fiet, sese non­nisi gratiose resoluet, ita vt in hac re eorum petitioni satisfactum esse sentiant." Es az irat végén a következőképen van e pont formulázva: „Nos sane istiusmodi petitionem uestram equam et ju­stam esse censentes, judicibus regni ordinarijs commisimus, vti vnum vel duos vicejudices, ad hoc idoneos, aptos et expertos, eligere et substituere, illosque ad partes istas ad judicia, in competenti et oportuno loco exercenda, cum debita informa­tione expedire debeant. Nam ita iuxta morém et ordinem regni fieri oportere intelleximus."

Next

/
Oldalképek
Tartalom