Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

492 492 MAGVARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK. partium comicia indicerem,in ipsoque conuentu de contribuendo maiestati vestre subsidio laborarem. Quod ego feceram, sed tamen ex dominis preter Magniíicos Anthonium Lossonczy Andreám Batthory de Syomlyo et Demetrium Chaky non com­paruerant, ex aliquot preterea eomitatibus domini nobiles ad hesternum conuenerant diem ; licet eciam ceteri domini per­cunctandi magis, quam comiciorum causa homines suos ad me miserant. Habito igitur conuentu, proposui inprimis volunta­tem maiestatis vestre de contribucione, exbibui deincle ijsdem litteras majestatis vestre super captiuitatis Pereny assecura­cionem, ut cuiuis securum foret ad maiestatis vestre comicia accedere. Quamuis autem nobiles trium comitatuum, nam ut premisi ex singulis non aduenerant, ad exbibendum subsidium mox paratos sese obtulerunt, cum tamen particulare huius­modi subsidium maiestati vestre minus commodum erat futu­rum : visum est mihi, deliberacione cum dominis et fratribus meis preliabita, diem presentium comitiorum in alterum termi­num transferre; partim ne tieret in maiestatis vestre prouentu aliqua dissipacio, partim uero ut uniuersos hos in unanimém et concordem obsequendi maiestati vestre promptitudinem per hanc opportunitatem reducere valerem ; facile enim animad­uertimus tantam ruinam et desolacionem miserrimi regni huius 11011 perinde aliunde et hactenus, quam ex nostra dissensione prouenisse, vt igitur uniuersi commodius conuenirent, et ego a majestatis vestre seruitute e Transsyluania, rebus illic, si deo optimo placuerit, confectis, redire valerem, terminum comi­ciorum festum Sancte Lucie constituimus. Quoniam enim Mol­dauus iam in regno Transsyluanie grassabatur, et maiestas vestra quaternis uel quinis iam in literis mandauerat mihi, ut ego saluti et conseruacioni regni Transsyluanie, similiter huius terre prospicerem; quatenus mea facultas permittebat, iam meum ego apparatum expediueram, fratres preterea et amicos meos requisiueram, ac propemodum in ipso itineris procinctu eram, cum nuuctius maiestatis vestre Paulus Bornemyza su­peruenit, per quem maiestas vestra idipsum mihi mandauit. Tametsi autem in Transsyluania et antea certum numerum equitum et peditum habuerim, dum tamen Bornemyza aduenit, iam tum aliquam partem gencium mearum premiseram, mag-

Next

/
Oldalképek
Tartalom