Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

1542- íís 1543-BAN. 487 íiisque sumptibus meis preter solucionem meorum seruitorum, coactus sum plures conducere gentes; pueriliter enim, ut non conuenit, ita nec possum eo ingredi. Cum his igitur recta iam iugrediar, ubi equidem majestati vestre eatenus possum ser­uire, sicuti diuina fauebit clemencia; quod si uero mea studia, rneique conatus in parte aliqua defeetum pacientur, maiestas vestra non negligencie mee, sed insufficiencie facultatum mea­rum ascribere et imputare dignetur; cum enim et antea, ut regnum Transsyluanie imperio et dicioni maiestatis vestre in­tegrum subijcere possem, infinitos fecerim sumptus, quemad­modum maiestati vestre scripseram et nunctiaram, licet ut in­telligo, quidam maleuoli mei illa studia mea apud maiestatem vestram in diuersam interpretati sunt partém, ego itaque ob illas et presentes impensas penitas exliaustus sum, ex prouen­tibus enim regni in meas manus pars admodum exigua admi­nistratur, mei uero prouentus ad sufferenda et clebito ordine conficienda negocia majestatis vestre nullomodo sufficiuut. Ego nihilominus, quod prestare potero, ex animo paratus sum majestati vestre, uti domino meo elementissimo seruire, jamque ingressurus in Transsyluaniam iter aggredior, et quisquis erit rerum successus et exitus, maiestatem vestram de omnibus quamprimum et quam sepissime cerciorem reddere curabo. In­terim deus optimus maximus maiestatem vestram incolumem et felicissimam conseruare dignetur. Datum Varadini 9. die - mensis Nouembris anno domini 1542. Eiusdem maiestatis ve­stre serenissime fidelis fráter Georgius episcopus Varadiensis. Ki fűi: Serenissimo principi et domino domino Ferdinando, diuina fauente clemencia semper augusto, ac Germanie, Ungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie, Slauonie etc. regi, infanti Hispaniarum, archiduci Austrie, duci Burgundié, Slesie, Brabancie, Stirie, Carin­thie, Carniole etc. principi Sueuie, marchioni Morauie, comiti Habs­purgi, Tirolis etc., lantgravio Alsacie etc., domino mihi elementissimo. (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.) /

Next

/
Oldalképek
Tartalom