Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
460 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. . VILI. 1543. Apríl 10. V. Károly császár válasza, a pozsonyi országgyűlés levélére. Carolus diuina fauente dementia Romanorum Imperator Augustus etc. Reuerendj, Yenerabiles, Magnifici, Spectabiles, Nobiles, Egregij, syncere nobis dilecti. Literas vestras, quas e conuentu Posoniensi ad nos dedistis, et ea que Honorabilis sincere nobis dilectus Hieronymus Adurnus, Praepositus Agriensis, orator vester, nobis de statu vestro et istius inclyti Regni Hungáriáé, deque periculis illi imminentibus, verbis vestris retulit, eo plane animo accepimus, quo res tanti periculi merentur accipi ab eo, qui Regni ipsius et vestram salutem, vobiscum sibi communem semper iudicauit; quanto enim studio ac desiderio eius Regni conseruationem, et vestrum omnium incolumitatem, continenter quesiuerimus, obscurum esse non putamus, jllis presertim, qui consilia et actiones nostras probe notatas habent. Quo magis eciam dolemus, ea auxilia, quae nuper tum nostro, tum Serenissimi fratris nostri Romanorum, Hungáriáé, Bohemiae etc. Regis, studio et opera, ab Imperij ordinibus, in expedicionem Thurcicam, decreta fuerunt, secus cecidisse, atque ipsi expectabamus. Atqui speranius Deurn optimum maximum suorum causae neutiquam defuturum esse. Equidem quod ad nos attinet, omnino nobis constitutum erat, tam piae sanctaeque expedicioni coram adesse, ac nedűm copias et vires, verum eciam personam ipsam nostram, pro recuperatione et conseruatione istius Regni, et in beneficium Reipublicae Christianae, communi hosti opponere; sed obstiterunt consilijs nostris aduersariorum improbi conatus, qui freti occasioue eius belli, freti Thurcarum federe et amicicia, nullo nostro merito, nulla iniuria a nobis lacessiti, ac nobis neque praemonitis, neque sinistri quicquam tum ab ea parte expectantibus, Regna et ditiones nostras magnis viribus et copijs, vno eodemque tempore, diuersis in locis inuaclere, loca aliquot indefensa, et non