Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

1542. NOVEMBERBEN . 467 43í satis alioqui mimita, primum capta, mox ferro et igni fede va­stata, solo tandem equare, ac nulluni crudelitatis genus in ple­bem innocuam 11011 exercere ausi sunt; adeo, vt nobis necesse fuerit, nedűm eam partém copiarum, quam in expeditionem Thurcicam paraueramus, ad nostrorum defensionem conuertere, verum etiam nouas copias conseribere, quibus subditos et ditiones nostras tueremur, ne hostibus pro sua libidine diu­tius in illas grassandi locus esset. At Iii nondum expleti, neque content!, iniurijs et contu­melijs, quas nobis et populis nostris intulere, minimé quie­scunt, secl multo maiora in dies moliuntur, id quod satis abunde declarant perpetui apparatus bellici, qui in fiuibus ditionum nostrarum non vno tantum loco ab illis continenter íiunt aduersus subditos nostros, quos si in tanto perieulo deseramus, si fortunas eorum hostibus praedae esse, si omnia ferro et igne vastari, atque excindi patiamur, quis 11011 videt, quanto Rei­publicae perieulo ac detrimento id futurum sit? nisi quis sibi persuadeat, aduersarios nostros, eas vires, quas a nobis vel ar­mis ceperint, aut nobis conniuentibus, ad deditionem compu­lerint, mutata sententia, in hostes communes esse conuersuros, aut in eos, quibuscum fedus et amiciciam iam olim habent. Quare et si nihil vnquam prius habuimus, aut etiam nunc ma­gis cupiamus, quam vires nostras, quas Deus optimus maximus nobis concessit, praedicto Serenissimo fratri nostro Romano­rum etc. Regi, praesidio mittere, et in defensionem et conserua­tionem vestri, ac totius Regni Hungarici et in beneficium Rei­publicae Christianae, adversus communem hostem, conuertere; tamen periculi magnitúdó et officij nostri ratio cogunt nos, non modo de rebus et fortunis, verum etiam de salute nostrorum sollicitos esse, atque ea inire consilia, quibus Deo optimo rna­ximo, iustissime cause nostre fauente, et hostium conatibus repressis, et firma pace populis nostris parta, bello huic fineni quandoque imponere, ac subditis nostris protectis atque defen­sis, nostras et eorum vires eo liberius in communem hostem conuertere valeamus. Interim vero, quocunque loco, rebus prae­dicti Serenissimi fratris nostri, ac vestris et ipsius Regni Hun­gáriáé, consilio, fauore ac ope nostra prodesse possumus, nihil studij ac diligentiae omittemus, quin (vt antea quoque fecimus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom