Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.
1542. NOVEMBERBEN. 43í causarum merita, quae nonnisi iuridica, vel ex ipsa supplicantium expositione facile cognosci possent, nisi prius in consilio proponantur et tractentur, literae, vt praemissum est, etiam iuridicae non expediuntnr. Proinde publico nomine supplicatur Maiestati vestrae, dignetur idoneum quempiam Cancellarium exnunc deligere, ea authoritate, qua olim Cancellarij Vngariae Regum literas juridieas extra consilium Regium expedire solebant; ne de caetero supplicantes, praecipue autem pauperes, superfluis sumptibus grauentur. Articulus XLII1. Quia palam est Magnificum quondam Casparum Ernust de Chakthornya, nullis haeredibus post se relictis, annis superioribus ab hac luce decessisse, vniuersaque castra, castella et bona ac iura ipsius possessionaria ad sacram Regni Yngariae Coronam, consequenterque iam fátum dominum nostrum Regem, absque omni dubio, de iure et de facto deuoluta extitisse ; Magnificus vero Petrus Keglewyth, asserens se ipsum per eundem Casparem constitutum esse Testamentarium tutorem filiae suae, Relictae eiusdem Casparis, consequenterque haeredis nascituri, (praetexebat enim Petrus ipse filiam suam a marito praegnantem remansisse) castra eiusdem Casparis Chakthornya et Strigo in Szaladiensi , Szenthgyörgy et castellum Kaproncza in Crisiensi Comitatibus existentia et habita , contra clarissima iura Fisci Regij, sub eodem praetextu, quo filiam grauidam esse fingebat, intercipiendo, donec tempus pariendi aduenisset, in manifestam Regiae Maiestatis iniuriam tenere ausus est. Interim autem sua Regia Maiestas, ne infans aliquis supposititius nomine haeredis ederetur, aliquot Nobilibus honestisque et fidedignis matronis ad custocliam partus legitime adhibitis, cum id falso praetextu fuisse excogitatum coguouisset, eadem castra et castellum fauorabiliter non semel repetere dignata fuit. Verumtamen Petrus Keglewyth, nulla iusti et honesti, nulla clementiae et fauoris eius Maiestatis habita ratione, ea nequaquam reddere voluit. Deinde memoratam suam filiam Magnifico Ladislao Banffi de Alsolindua nuptui tradendo, semel atque iterum vocatus, sub saluo Magyar Országgyűlési Emlékek. II, 29