Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

450 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. conductu, ante aliquot menses, ad Regiam Maiestatem Vien­nam venit. Ybi coram eius Maiestate in Consilio, praesentibus illic nonnullis dominis Praelatis et Baronibus, Consiliariis Ma­iestatis suae, eorum omnium, quae in eodem consilio acta sunt testibus locupletissimis, reliqua enim omnia luce meri­diana sunt clariora, idem Petrus Keglewyth personaliter com­parens, manumque suam pectori suo imponens, ad demen­tem piamque et paternam suae regiae Maiestatis admonitionem, licet castra et castellum praenominata manibus hominis suae Maiestatis, quem ad id elegerat, pro debito probi seruitoris et subditi, ad fidem suam Christianam reddere et restituiere sponte libereque promiserit, suaque Maiestas illa ad manus yenerabi­lis domini Alberti Praepositi, Praefecti Camerae suae Regiae danda et restituenda, in praesentia ipsius Petri Keglewyth commiserit; idem tamen Petrus Keglewyth iuribus sacrae Coro­nae, et generali constitntioni Nouizoliensi, quae omnia castra, castella ac alia bona et iura possessionaria per hos annos in­debite occupata, illis ad quos pertinent , sub nota perpetuae infidelitatis restitui commissa sunt, se ternere opponere, pro missionemque suam violare non formidans , praetacta castra Chakthornya, Strigo et Szenthgyörgy et castellum Kaproncza, cum cunctis eorundem pertinentijs ac alijs bonis et iuribus possessionariis, manibus praefati Praepositi tradere et assi­gnare minime voluit, sed ea pro se retinere et conseruare pri­uata authoritate ausus est. Ne igitur alij quipiam, exemplo eius ducti, maxime pro temporis huius periculosa conditione, simi­lia patrare praesumant, et alioquin, cum eundem Petrum Keg­lewyth annis superioribus , posteaquam Egregius Stephanus Deeshazi sine haeredibus decessit , Castrum Szomszédwara, castella item Seilyen et Stubicza, in Regno Sclauoniae habita, intercepisse, eaque ex eius manibus praefatam Maiestatem re­giam vix tandem eripuisse constat : statutum est, quod si idem Petrus Keglewyth castra praescripta et castellum intra spa­tium duorum mensium, a praesenti die numerando, in refor­mationem existimationis opinionisque suae, apud bonos quos­que viros modo praemisso grauatae, Maiestati suae reddiderit, subindeque Maiestatem Regiam temere laesam reconciliauerit, et post haec omnia praemissa male acta sua diluenda curaue-

Next

/
Oldalképek
Tartalom