Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

1542. NOVEMBERBEN . 447 43í Articulus XV. Nobiles vnius sessionis de qualibet integra sessioue ad fu­turam generalem expeditionem, ratione Sexagesimae denarios quinquaginta contribuere , et ad manus Vicecomitum tempes­tiue dare teneantur; ita, ut Vicecomites ipsi quoque hanc contributionem ad praescriptum festum Beati Georgij Marty­ris ad Cameram Regiam administrare possint. Articulus XVI. Et quoniam ex praescripta contributione proxima floreni vnius, iudicibus quoque et iusticiae administratoribus Maies­tas Regia necessario prouidere debebit, aliae vero contribu­tiones ad generalem expeditionem erogandae sunt. Ne igitur pecuniae contributionum earundem in solutionem quorumcun­que antiquorum debitorum, vel in alios quoscunque priuatos vsus conuertantur : Status et Ordines Regni duos probatae fidei homines, alterum de numero dominorum, alterum vero ex ordine Nobilium deligere constituerunt, quos supplicant, vt Regia Maiestas dignetur admittere in consilium Camerae suae Regiae, in eum finem, ne patiantur huiusmodi contributionem, contra praesentem Constitutionen!, in alios quospiam priuatos vsus conuertere, et ut tandem una cum Camerarijs Regiae Maiestatis, in Diéta, quae post hanc de edicto Regio prima ce­lebrabitur, eius Maiestati Regiae, coram Statibus et Ordinibus regni, accepti et expensi rationem reddant. « Articulus XVII. A Dicatoribus autem et Thesaurarijs Comitatuum Maies­tas sua Regia per Camerarios suos super dispensatione prae­teritae contributionis, pro octauo die festi Epiphaniarum Do­mini proxime futuri, citra vlteriorem dilationem, rationem exi­gere valeat, et si quid vltra conseruationem gentium per ipsos dissipatum, vel per quoscunque violentos leuatum, vel alioqui residuum quippiam compertum fuerit, id totum sua Maiestas quamprimum exigat, et ad futuram generalem expeditionem conuertat, tandemque ipsi Camerarij ipsius Regiae Maiestatis in futura Diéta superinde Maiestati suae, coram Statibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom