Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

X. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1542. Novemberben.

442 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Regni rationem reddant; demptis tamen necessarijs ex­pensis Comitatuum, siue ad legationes, siue ad alios quoscun­que publicos vsus necessarios, qui post Dietam Nouizoliensem emersisse dinoscuntur, de voluntate ipsorum Comitatuum erogatis. Articulus XYIII. Ex hac autem ratione Camerarij ipsi, intellecta summa pe­cuniae, quae tam ex Dica praeterita vnius floreni, quam ex Se­xagesima, Yigesimaque prouenire debuisset, eandem pecuniae summám, cum Regesto super lustratione equitum Dominorum et Nobilium ae aliorum possessionatorum, per egregium Fran­ciscum de Kis Serien Magistrum Computorum Regiae Maie­statis confecto, diligenter conferantj subindeque exactius cog­noscant, an Domini Praelati, Barones et Comitatus gentes suas in expeditione praeterita iuste vel iniuste tenuerint. Et si qui comperti fuerint gentes suas minus iuste tenuisse, eam pe­cuniam, quae ad id erogari debuisset, Regia Maiestas ab eis exigat, et ad publicam Regni necessitatem conuertat, Articulus XIX. Ad ipsam autem generalem expeditionem domini vtrius­que ordinis et Nobiles colonos liabentes, cum suis equitibus, quos ratione vigesimae colonorum, iuxta Constitutionen! Noui­zoliensem alere debent, penes personam Regiae Maiestatis, ar­mis et equis bene instructi, sub poena generalis Decreti perso­naliter proficisei debebunt; ita tamen, ne sicut aestate pro­xima contigit, iutempestiue ad descendendum in campum com­pellantur et per hoc ne sumptibus iuutilibus grauentur. Articulus XX. In quacumque autem domo plures fratres indiuisi sunt, nisi valetudinarij ac senio confecti fuerint, hi qui ad bellum tum aetate tum viribus magis idonei fuerint , poena sub prae­missa, eo proficiscantur. Articulus XXI. . , Cum autem in quibusdam Qomitatibus partium regni su­periorum sint adhuc aliquae grauis armatúráé equitum reli-

Next

/
Oldalképek
Tartalom