Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.
1537. NOVEMBERIJÉN. 37 IV. 1537. Deczember 16. A magyar tanácsosoknál; Ferdinánd királyhoz, a nyitrai részleges gyűlés végzései tárgyában, intézett felterjesztése. Sacratissime rex, domine domine clementissime. Humillimam servicioruni nostrorum commendacionem. Voluimus Maiestati Vestre Sacratissime significare, oblatos esse nobis liic Posonij articulos quosdam, in conventu, in nostra absencia, Nittrie, per dominum locumtenentem celebrato, confectos, in quibus tametsi reperiuntur quedam , commune bonum, nostro quidem judicio concernencia, que eciam admitti poterunt, tamen 11011 potest non plurimum displicere, quod videamus ita decretum esse paucorum (vt ajunt) accedente consensu, vt de singulis colonis nostris, singulum florenum et denarios quinque solvamus , idque non ad cameram Vestre Maiestatis, cui vni ]ios tributarios esse opportet, sed ad maiius cujusdam nobilis Sigismundi Forgach, ab vno domino locumtenente dependentis, ad dispensacionem harum pecuniarum constituti; preterea iIli quinque denarij, qui ad centum sunt adjecti, dari sunt decreti domino Francisco Reway, eam ob causam, vt vbicumque locorum in arcibus suis dominus locumtenens conversábitur, ille ad latus suum coiumorans Judicium subditis Maiestatis Vestre celebret. Que res videtur Sacratissime rex, non solum nobis, sed alijs eciam multis absurda vehementer, et magnam rerum statim allatura confusionem; tum quod ad arbitrium paucorum, dum collibuerit, colonos nostros, contra Maiestatis Vestre authoritatem, nostramque libertatem, taxandos permittamus , tum quod subsidium, quod vni Maiestati Vestre dare tenemur, ipsaque sola id a nobis petere potest, non ad Maiestatis Vestre cameram contribuatur, sed alteri, pro voto quorundam privato electo; Servitoresque ejusdem negligantur, quos ad servicia Maiestatis Vestre et regni facta solucione paratos esse oportet; tum quod judicia non hic Posonij, loco ad id per Maiestatem Vestram constituto, sed ad latus domini locumtenentis celebrentur: nobis nequaquám ad-