Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

II. A NYITRAI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1537. Novemberben.

38 A NYITRAI RKSZLEGES GYULES. mittenda esse videntur; et quod peius est, liec constitucio plane adversatur juribus et privilegys domini Strigoniensis et aliarum ecclesiarum dei. Nicbil est enim Sacratissime rex con­stitucionis, cui nos non benivole consenciamns, modo id fiat citra anthoritatis Maiestatis Vestre detrimentum, bono ordine, et ad communem tranquillitatem juvandam; neque verő su­mus jmmemores dedisse Maiestatem Vestram liac racione authoritatem domino locumtenenti, vt si ad gentium conser­vacionem aliquod oblatum fuerit subsidium, illud non ad solu­cionem aliorum, sed servitorum Maiestatis Vestre ex camera sua converteretur; nullám eciam hic habit am esse videmus ra­cionem Nazadistarum, q ui quantopere in partibus Danubio vieinis sunt necessarij, jncole parcium istarum vniversi testes esse poterunt. Hac igitur racione hec constitucio nobis admit­tenda minimé esse videtur. Ideo, vice protestacionis, dictum esse apud Maiestatem Yestram volumus, nos huic ordinacioni nequaquam consentire velle ; parati enim sumus non vnius flo­reni subsidium solum, pro commodo Maiestatis Vestre offerre, sed eciam capita quoque nostra exponere; modo id futurum esse videamus ad Maiestatis Vestre et regni huius tranquilli­tatem et salutem. Eam ob rem supplicamus, ne articulos ipsos, confirmari a Maiestate Vestra rogatos, confirmet; plane enim vergunt in apertum derogamen Maiestatis Vestre, prout lacius hac de re eandem informabit dominus Paulus Bornemyza Se­cretarius, cui fidem adhibere dignetur. Maiestatem Vestrani deus optimus maximug conservet felicem et jncolumem. Datum Posony 16. die Decembris anno domini 1537. Sacratissime Maiestatis Vestre fideles servitores Consiliary ejusdem Posony constituti. Kivűl : Sacratissime Regie Maiestati, domino nostro clemen­tissimo. (Eredetije, négy gyürű-pecséttel ellátva, a bécsi titkos levél­tárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom