Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

IX. A POZSONYI ÉS BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK.1541. Márczius- és 1542. Februáriusban.

346 POZSONYI ÉS BESZTEROZE1IÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉSEK. hostem expectare, atque animose pro fii gare, deo opitulante, possent. Nisi hoc fiat, verendum est, ne omnes deliberaciones nostre jn irritum aheant, nam ex locis direptis ah hoste nihil contribui poterit, et vt quisque est periculo propior, ita se ma­ture alio recipere cogitur, relicta domo et omnibus bonis, neque contrahi copie nostre poterunt; facile enim turbare nos non­dum paratos hostes possunt, et euertere omnia consilia, nisi sit respectus presidij externi presentis, et f'rustra tandem sub­sidia alia regnorum et prouinciarum Maiestatis vestre super­uentura sunt, vbi ele nobis actum fuerit, neque huic commeatus vllus externis erit expectandus. Maiestati vestre sacratissime fidelia seruieia mea humihter commendo. Ex Nouo Solio, 5. die Martij anno 1542. Eiusdem Maiestatis vestre sacratissime fidelis seruitor Alexius Thurzo. Hodie tantüm persensi (tametsi vellem hoc Maiestas vestra ex alijs poeius intelligeret) dominos coutentiosos parcium superiorum in hoc fuisse, vt si non ex voto ipsorum res suc­cederet, nobis et omnibus statibus huc congregatis vim infer­rent, sed de hijs alias. Kivül: Saeratissime Maiestati Regie Romanoram, Hungarie etc., domino meo clcmentissimo, ad manus proprias. (Eredetije a becsi titkos levéltárban.) VII. 1542. Márczius 6. A beszterczebányai országgyűlésnek Ferdinánd királyhoz intézett felirata. Sacratissime Rex, domine clementissime. Fidelium seruieiorum nostrorum commendationem. Ciun

Next

/
Oldalképek
Tartalom